Conventiculo cuiusdam generis aderam, quod magno in deversorio prope aeroportum agebatur. Ludus inibi gerebatur permagnus. Centum lusores personas romanorum et barbarorum agebant. Cella quaeque, exedra quaeque, camera quaeque nomine romanae provinciae vel patriae barbarae designata'st. Finis ludi erat totum orbem terrarum vincire. Romani igitur et reges barbarorum inter sese certabant ut -- aut per bellum aut per foedus -- suo sub imperio provincias duceret.

Ego eram togatus romanus (nomen infeliciter oblitus sum). Primum in provincia Iudaea (in popina vere deversorii) ludere coepi. Consul Iudaeae erat senex, iudaeus civis romanus factus, haud verisimili cum nomine Davidus Papperzappio ; scilicet lusores personas suas nominaverunt. Is me legatum ad Libyam, i.e. ad exedram prope caveam, quo saltabant alii qui ludumm arcebant ; infeliciter libyades musicam 80s malam evitare non poterant. Rex Libyae sua cum sororeque uxoreque, Arsinoe nomine, barbari graecantes, me receperunt, in thronis suis (mensa enim plastica) sedentes. Regi Reginaeque explicui legiones ituras. Aut clientes Romae, aio, sitis, aut servi. Egomet nolo provinciae praeesse, sed Papperzappio me iussit huc ad terram vincandam. Malo foedere quam legionibus bellam terram vestram cum Roma iungere. Confestim consenserunt, et poposcerunt ut legiones bellicosissimas in Numidiam mitterent.
This account has disabled anonymous posting.
If you don't have an account you can create one now.
HTML doesn't work in the subject.
More info about formatting

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

July 2025

M T W T F S S
 12 34 56
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031   

Style Credit