Balnea vinum Venus : ad haec vorsimus ut parumper vitae nostri animalium oblivisceremur. Tamen haec delenimenta solum sentimus, haec solum oblectant quia animalia sumus. Dolores corpus adfligunt, labore defatigamur, aetas laedet. Corruptelae mentem non solum oblivione corporis blanduntur, sed etiam mulcedine corporis incitant, ut in momento vitam ferinam transcendamus.

Nisi ad improbula, quorsum fugiamus ? Vere mentem colamus ; attamen cum mente semper corpus, sive per corpus mentem. Libri e.g. me maxime delectant : sed codex ipse delenit sicut verba. Bellum si habet tegumen et paginas, pulchritudo si litterarum adaequat sententiis quas componunt, et mens et sensus gaudent.

Porro et scriptura et scriptione delector : bellus papyrus, stylus elegans, frictus calami ut trans paginam litteras scribit, color atramenti quod in lumine scintillat breviter, quam breviter, donec siccabit.

Colloquens cum amicis, gestu sententias fuco, vocem sursum deorsum tum celere tum lentule modulor. Video vultum disceptatione nitentem, digitos accentu mihi manum tangere sentio.

Delenimenta animo est philosophia ; corpus carcer animi -- sic debemus in eo blanditias invenire.
This account has disabled anonymous posting.
If you don't have an account you can create one now.
HTML doesn't work in the subject.
More info about formatting

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
293031    

Style Credit