Dum mane ad laborem adveni, ex ordinatro comitis, participis cellae, Tempestates IV Antonii Vivaldii cecinit. Comiter a me petivit num hunc cantum recusem. "Minime!" responsi, "Cane hunc quam diu compluriesque ut libet." quoniam Barocco est musicae saeclum mihi gratissimum et Vivaldium scriptoribus musicae omnibus antepono.

E fenestra, cantum dulcem audians, languide imbrem intuitus sum. Infeliciter mox desinit discus. Postea symphoniam Mozarti in ordinatrum dedit, sed Vivaldium iam desideravi.

Date: 16 January 2004 06:39 am (UTC)From: [identity profile] jdm314.livejournal.com
Iustinus Beluoso spd

Hodie accepi litteras electronicas ex latinistis patriam tuam incolentibus in quibus nuntiatur sessionem latinam fore in urbe die XXIV huius mensis. Si vis plura scire, possum vel textum hic proscribere vel aliter tibi mittere.

Vale.

Date: 18 January 2004 08:45 am (UTC)From: [identity profile] jdm314.livejournal.com
Litteras tibi remisi. Quod attinet ad transcriptionem, conflatio phonematum i et y nihil novi est, sed consctiptio amborum littera y sat insolita'st. Solent enim qui ita faciunt littera j uti! Sed fortasse nimis de Theodiscis neque satis de Francogallis cogito.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
2627 28 293031 

Style Credit