Die (abhinc hebdomadem -- quam occupatus eram !) Mercurii vespere ad viciniam Lambeth iimus ut carmina recitari auscultaremus. Eventum, Future Exiles nomine, agebatur apud Iklectic, locum artibus in hortis publicis (Archbishop's Park) iuxta fundum urbanum. Pro certo hippies locum aedificaverunt et gerunt, sed nihilominus hi sunt e bona hippium gente.

Simon ibi nobiscum convenit, quoniam is et Mel opera scriptoris Alani Moore maxime amant, qui hac nocte in ordine nominum primus, in ordine rhetorum ultimus parebat. Hoc die, casu enim, unum abhinc annum liber eius permagnus Jerusalem editus est. Mel et Simon volumen secundum attulerat, ut Alanus eis nomen subscriberet ; primum volumen etiam subscripserat, quod eventis eius Simon et Mel semper adsunt.

IV erant recitatores : Allen Fisher poeta, scriptor Iain Sinclair, sculptor Brian Catling, et psychonauta Alan Moore. Locos vel carmina suis ex operibus declamaverun, quae omnes Londinium quoquomodo tractant. Poësin auscultare est gaudium, et in undas verborum imaginum sonorum libenter immergebar.

At non possum iuste effectum describere. In loco enarrationis magnae, unam scintillam συγχρονισμοῦ solam explicem.

In intervallo inter secundam lectionem et tertiam, posteaquam sicera cerevisiamque adepti sumus, colloquium ad litteras vorsimus, aut ipsum sese vorsit, ut solet, quippe philobiblia sumus omnes. Nam, Simon aetati napoleanicae studet, et personam militis Regis Georgii III induit, ut in exercitibus fictis amicter bella napoleana gerit. In tabernaculo sic cum amiculla in castris, in campo e.g. prope Waterloo (illud in Belgis videlicet, non hoc in ripa Tamesis) paucis diebus ut miles temporis acti vivit. Hi milites omnia singillatim cuant ; secum igitur libros aut illius saecli aut antea impressos adferre debent. Itaque codices nostris in thecis vetustissimos tractabamus.

Mel dixit se librum e medio saeculo XVII habere, qui christianos suis de peccatis et de portis Inferni hiantibus monet. Dixit Simon se habere libros christianos de saculi XVIII permultos, pulchros codices sed et lectione maxime putida et somnifera. At egomet habeo librum meditationum christianarum, quoque saeculo XVIII scriptum impressumque, sed cui pulchritudo linguae, concinnitas magna, granditas fluens valde oblectant. Pro certo stylus turget, sed integritatem numquam amittit, et lenocinia ubique sunt elegantia.

James Hervey


Etsi res -- vis et veritas fidei christianae (et malitia catholicorum) -- non me tenet, expressio rei delectat. Neque a locis ex operibus Senecae, Ciceronis, Vergilii &c abhorret, et uno in commentario mathematicis utitur ut magnitudinem spatii inter corpora coelestia -- atque ita omnipotentiam Dei -- ostendat.

Sed anteaquam hunc scriptorem nominare potui, intervallum finiit. Tertius poeta recitavit, deinde tandem Alanus Moore ad microphonum venit. Locum, suum, quem in fine legit, illum Gulielmum Blake tractat, qui in vicinia Lambeth olim incolavit ; in cuniculis sub ponte ferroviali, quae advenientes transiveramus, sunt in muris loci carminum blakensium cum imaginibus tesselatis, ut incolam clarissimum celebrent.

Nam, qui novit opera Alani Moore cognovit eius amorem oppidi Northampton, quae iterum ac iterum disserit. Expectationem nostram non frustravit. Blake enim Rev. Iacobum Hervey admirabatur, scriptorem meditationum et dialogi, sacerdos anglicana in comitatu Northamptonshire. Etsi solum oratione soluta scripsit, nonnulli eum putant in numero illorum « poetarum sepulchreti » (anglice : Graveyard Poets) fuisse, quorum opera litteras gothicas et romanticas valde incitaverunt. Blake ipse epitomen illius meditationum inter tumulos pinxit.

Cum Alanus hunc excursum coepisset, Est ille, inquam Melli susurrans, scriptor cuius iamiam mentionem feci. Post recitationem idem Simono dixi ; re vera numquam, ut credo, ei tantam admirationem excitavi.

Casusne an fatum fuerit, nescio. Verisimiliter magia, quippe ille Magus Septentrionalis aderat. Videlicet, cum Melli simonoque libros inscripsisset, Simon et Mel ei historiolam dixerunt. Credo eum simpliciter iucundum fuisse, quod quidam opera Hervery etiam legisset.
This account has disabled anonymous posting.
If you don't have an account you can create one now.
HTML doesn't work in the subject.
More info about formatting

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
2627 28 293031 

Style Credit