Heu, istam rogationem saepe audio, sed et semper me obtundit sollicitat enervat. Numquam respondeo quin balbutiem. Fortasse, inquam, credo... vel spero me scriptorem esse ; conor, sed frustra.
Sed in collegio artium laboramus, ut istud colloquium non tam facile evitem. Reapse tum evitare non volui, ut iuberem eam mecum in mensa sedere.
De libro The Artist's Way (Via artificis) titulo loquebatur.
— Legistine, inquit, hunc librum ?
— Non legi, inquam, sed titulum novi.
— Inest, inquit, caput de paginis matutinis (ut dicuntur) ; cottidie, cum primum experrectus sis, debes tres paginas sine mora et sine cura exscribere. Sic mens quasi somniculosa est liberior, et sententiae sine frenis currunt. Haec paginae non debent esse cultae nec eloquentes nec ullo modo bonae -- concinnitas non est finis exercitationis, sed repetitio et assiduitas, quibus calamus profluenter discat paginas albas implere.
Has (sc. in pugillaribus) puto mihi paginas matutinas pro certo esse. Nescio utrum sententiae facilius oriantur annon. Si thesaurum verborum seponerem, fortasse celerius scriberem, sed et rudius quoque. Cum verba e memoria lapsa sunt aut notiones nostri temporis explicere debeo, valde thesauri auxiliant, etsi saepius recentia verba per circumlocutionem exprimunt et maxime inconcinniter. Non interest -- scriptio fluens moram non sinit. Calamum audaciter verberare me oportet. Pugillares belli et mundi suspicandi sunt : non ostendunt scriptorem peritiosum cui corrigere non necesse sit, sed inhabilissimum qui non necesse putat.
Sunt eheu dies quibus verba non oriantur. Quo modo eos superare doceam nescio. Secundum librum, inquit Katherina, si non potes verba invenire, scribas simpleciter de verborum caritate. ὢ τάλαν ! Hoc satis feci, et volo desidero exopto eius finem. Porro semper velim scripturam edituram componere. Tempus exercitationum rudarum actum'st.
Immo vero, tempus est clavis. Non satis habeo : hic semi-horam, illic tres horae quadrantes. Si vitam ordinavero, melius scribam. Sin aliter...
Requiritur quidem mutatio. Aude, sceleste, aut tace ! ne taedat lectores querellarum.