Victima sum largitionis. Here unum temetum solum pecunia mea emi. Tabernaria gratis mihi Mellique temeta prima dedit. Postea Dr. Fischer advenit et ter omnibus in mensa temeta emit. Atque largitione sua cenam post "horam tabernariam" nobis in popina 5-point paravit. Semper largus est, sed hac nocte praecipue fuit. Colloquia noctis de historia, moda, litteris et arte valde fuerunt iucunda; crapulosior autem sum ut non haec narrem.

Feliciter hodie laborare non debui, quod caput plenum sentit concreti.
This account has disabled anonymous posting.
If you don't have an account you can create one now.
HTML doesn't work in the subject.
More info about formatting

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
2627 28 293031 

Style Credit