Ut miseriae repugnarem, et lectricibus lectoribusque moram inter planctus proferrem, sententias e pugillaribus antiquas extraxi.
De Iohanne Dee acroases III apud Collegium Medicorum Regale.
Uno die (a.u.c. MMDCCLXIX) series III acroases deditur de « Bibliotheca Iohannis Dee amissa », quippe in Collegio agebatur exhibitio eius nominis. Maxima pars bibliothecae Doctoris Dee quae manet -- circa CLX codices -- est in Collegio. Libros olim habuit MMMM, e quo numero mille erant manu scriptae. Hac aetate fuit maxima in Anglia bibliotheca.
Tertia acroasis peliculam Dericis Jarman Jubilee titulo tractavit. Haec non placuit, ut nihil nisi rem denotarem. Secundam acroasin dedit curatrix exhibitionis. Quam urbane et concinne -- et quam iocose -- elocuta'st. Nulla autem commentariolum in pugillaribus exscripsi. Ferme nimis cacchinabam.
Prima autem acroasis et hominem et eius eruditionem tractavit. Londinii natus est, et iacabat se incolam Vrbis nostrae esse ; nomen eius in arbore familiae « Iohannis Dee londiniensis » legitur.
Permulta officia colebant, sed imprimis studio magiae innotuit. Obtrectatores eum maleficii incusabant : « That he is, or hath been, a Coniurer, or Caller, or Invocator of divels ». In exhibitione ostenditur pictura Iohannis Dee sortes sortes Elizabethae Reginae interpretantis, in qua olim Dee in circulo calvariarum stetit. Pictor calvarias oblevit, sed radiis-X indagatores eas invenerunt.
Dee semper connexus in libris, et inter libros, captabat. Bibliotheca vere erat speculum eius Weltanschauung. Veritatem in mundo adesse certus erat. Credebat signa in natura occulta esse, quae Deus inibi posuit (vel iam ponebat) ut homines legere possent. Operibus frustratis numquam desperabat, nec desiit veritatem petere. Hucusque eum laudo, sed et -- doctus sit annon, eum puto stultissimum -- omnibus credebat, et nihil dubitabat. Tanta credulitas est vitium fanaticorum boni doctoris -- sed nequaquam scientiae eius appropinquant.
Vos autem, cari lectores lectricesque carae, intellectu aestimo, ut hanc paginam ostendere velim (https://www.rcplondon.ac.uk/node/1541), in qua media vinculum inveniatis ad PDF, indicem librorum e bibliotheca doctoris Dee amissa quos nunc RCP possidet.