Cum fabulas scribo, scriptura mihi levis videtur. Cum philosophiam, arida. Cum de vita recenti, ieiuna. Cum de aetate aurea, superba. Conor non numquam operose et attente fabulas componere, sed in fine nugas sine cura exscriptas haud superant. Atque hae fabellae nullius momenti, etsi leves, me delectant ut ipse vero iterum ac iterum legam. Haudquaquam ad litteras bonas attingunt, modo placent.

Famam non aucupor, immo vero non ipsam. Eloquentiam capto quae operibus classicis et mihi dilectissimis appropinquat. Profluentius ludicra edo quam concinna eluctor. Illa non opto, dum haec non impetro. Quid enim, memet rogo, petere debeam : utrum nugas iucundas et faciles an alta inaccessa ? De stylo semper sollicitor. Immo vero, de stilo, quod metuo ne latinitas mea sit vitiosa.
This account has disabled anonymous posting.
If you don't have an account you can create one now.
HTML doesn't work in the subject.
More info about formatting

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Style Credit