Quot menses ephemeridem neglegebam. Cum vacassent tot horae, quamobrem nihil scribebam ? Hem, de hoc — atque de omnibus — alias ; quippe tempus iamiam breve.
Denique calamum sumpsi, a quo genio incitatus, a qua musa impulsus nescio. Pravum numen me coegit ut elegos parvulos componerem, imaginis cuiusdam indicem. Olim poetae marmores vel picturas epigrammatibus ornabant, nunc quispiam photographa apud instagram. O tempores &c.

e tenebris subito surgens me pellicit aedes ;
huc, aiunt lemures, intus ut hospes eas.
neque adyto tectum, nec cingunt moenia fanum,
ara deo expers — at placet atra quies.