Temetum mihi emere ipse haud possum. Heri in Re-Bare Melli et mihi temeta prima Kerstin (tabernaria et amica nostra) dedit dona. Atque dona fuerunt potentia, quoniam nos amat. Postea, cum ad mensam tabernariam iterum approprinquavimus, vir calvus me rogavit quod bibam -- et mihi emit! Dixit se saepe me in taberena videre et poculum tribuere voluisse. Vodka data, statim diffugit antequam gratiam minimam loqui potui. Adfuit quoque Dr. Fischer largissimus, de quo supra dixi. Sed multa nocte advenit et mirabiliter poculum ei recusavi; ebrietatem satis tum sensi et nolui probrum fieri.

Qui nocte confecta bracarum sinum mearum inspiciat iam pecuniae plenum inveniat. Igitur quod ebriosus 'vilis' dicitur me adseveret. Atque ex iudicio oekonomiae privatae, me oportet concedere. Re vera, amici largi sunt benignique. Re quoque vera, homines ignoti comae potestati resistere non possunt.
This account has disabled anonymous posting.
If you don't have an account you can create one now.
HTML doesn't work in the subject.
More info about formatting

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
2627 28 293031 

Style Credit