Die Saturni ad thermopolium Crocodile denique studendi causa revenimus. Dies erat gelidissimus ; octava hora in terra ubique pruina. Tempora enim idonea ad carmen medioaevale scandendum. Mel librum sericum de speluncis Dunhuang, thesauro librorum buddhisticorum, legit, et (merito) commentarios in pugillaribus suis exscripsit.
Nocte in Vrbis centrum ad tabernam The Albany iter gelidosum fecimus. Belfry in hypogaeo agebatur, et frigus non gothicos obstetit quin locus mox frequens esset. Non autem longe mansimus. Flavius dixit se amicos invisendum, qui apud Aces & Eights in vicinia Tufnell Park nocti No Tears aderant, itaque cum eo iimus. Cur nescio, vanum esset (hem, et Belfry et Slimelight eodem tempore gerebantur...). Nick, noctis rector et DJ, nobis blande accepit, et cuique hospiti monile phosphorescens dedit. Ridiculi videbamur, sed nemo monile seposuit. Usque ad finem saltabamus.
Aces & Eights est magnitudine et opulentia minor quam The Albany. Haud mire : haec est taberna magna in centro Londinii, illa est taberna cum popina pizzae in Vrbis septentrionibus. Et ambae noctes in hypogaeo aguntur, sed hic sunt cellulae sub fornicibus, sicut in crypta ecclesiae, illic camera atra et humilis ; inibi sentimus nos vere in subcultura.
Quae sit distinctio inter genera musicae quae DJ utraque in taberna canunt, non possum latine exponere. Immo vero, neque anglice exprimere queo.