Cur scribam, nescio. Quaestio simplicissima videtur, Cur scribo ? sed responso caret. Scribo, quippe debeo — istud cliché nihil exprimit, nisi desiderium infimum. Quippe Musas audio — iterum cliché, etsi summum desiderium. Quippe Musae sicut Eumenides in auribus ululant — poetice dictum neque utiliter.
Necessitatem intrinsecam eis dictis disserimus nec finem, qui per sythesin causarum, ἐκ τῆς ὁρμῆς τε καὶ τοῦ πάθεος, oriatur, ab extis in externum mundum progrediatur. Quorsum tandem ? Inaniter verba resonant quae animam non tangant neque animum incitent.
In imo corde notiones sine verbis volitant, in turbine contortae, fuga perpetua me captantem evitant. MMM annos linguarum, neque istas exprimere queo. An umbrae me ludunt ? Notiones vanae, sicut imagines clausis in oculis saltantes, quae forma carent. Nihil adest, ut nihil egrediatur. Fallax est spes ; credo, quippe credere velim, sapientiam intus inesse, sed perditus voraginem intueor, et exspecto, et exspecto.
Fortitudo deficit. Audax calamus non dubitat ; impavide pergit, inquiete molitur. Aut susurru Mavortis aut clamore Veneris haud refert — motum ciet suum ut alba volumina nigrescent. At mentior, immo fallor. Audacius mihi calamus cum finem petit, et inanitas sententiarum semper onerat.
Hem, fabella confecta anxietas inter suscepta sibi personam induit philosophiae. Ignosce mihi, incertum me obturbat.