Intereat qui nos non putat esse deos!
-Propertius II:xxix:12


Itaque Caryn vesperi die Iovis advenit ut dies IV nobiscum comoretur. Tempus sumpsimus donec Mel hora quinta laborem confecerat, et illam domum duximus. Lagoenas II vodkae Monopolowae Caryn tulerat et aquam tonicam habebamus; igitur, cum adornavimus, temeta nobis feci -- sed potentiora.

Dein in Re-Barem, ut die Iovis solemus, quoniam Caryni tabernam nobis carissimam, cum canit DJ noster dilectissimus, ostendere volebamus. Atque illam amicis ostentare quoque volebamus. Opprobrium rumoresque saepe nos sequuntur; tamen summum peccatum est Decadentiam abnuere. Palam sic omnia geremus.

Infeliciter Mel, propter largitionem Dr. Fischeris, nimis bibit. Eam domum duximus, curaviums, et in cubile dein ponere debuimus. Venerem superaverat Bacchus.

Mane experectus sum quod laborare debui. Diem credidi aeternam esse. Mel laborare postea conata est, sed propter crapulae magnitudinem domum missa est. Patrona est hippie, et intellegit. Illam curabamus et cenam, Bloody Mariae et ius piperis, adepti sumus. Talis cena, ut dediti methamphetaminis mihi docuerunt, est panacea. Non autem tum eam adiuvavit. Itaque iterum in cubitum eam posuimus et paulisper dormivit. Caryn et ego dein peliculas comparavimus.

Cum Mel experecta esset, peliculam Cecil B. Demented spectavimus. Tamen caelebes non sumus pro cinema. Post peliculam, temeta iterum epotavimus et in Mercurium ivimus. longe autem non mansimus. Ebriositas libidinem incitavit, et domum festinavimus. Nam, etsi librum The Latin Sexual Vocabulary recente legi, hic narrationem noctis eventuum desinam. Hoc, ait Mel, melius est quam vomitio.

Mane sol, termaledictus sol, nos suscitavit. Somniculosam Mellem in cubile reliquimus et ad macellam ambulavimus ut ientaculum edemus. Caryn ientaculum coxit -- Mehercle! bona st coqua -- et ego caffeum paravi. Post ientaculum The Reflecting Skin spectavimus. Caryn numquam eam spectaverat et necesse fuit ei ostendere. Necesse quoque fuit ante noctem peliculam spectare, quoniam consilium nocturnum non peliculis, huic peliculae praecipue, non erat idoneum.

Vespere amicorum Tersae Andyisque nuptiae fuerunt; Mel et ego Caryn tulimus sodalem. (Infamia non fuit, quod nos intellegun; nupta est quondam Mellis amiculla.) Vinume habebant nuptiae, sed ampullam vodkae et fungos psychotropicos attulimus. Per eventum vodkam bibebamus vinumque. Caerimonia ipsa fuit brevis. Alan The Origin of Love ex Hedwige canit, administer verba pauca dixit, deinde cibus elatus est. Cenavimus, dein medicamenta edidimus.

Fungis vorats, in Mercurium iterum profecti sumus. Sed error fuit; mox domum fugimus et in tenebris tranquillis languebamus. Musicam blandam (Cowboy Junkies, Sigur Ros, The Turn-Ons, Love and Rockets) audiebamus et fovebamus et carptim varieque disceptabamus.

Aliquando evenit momentum, vel facinus vel eventum, quod vitam hominis clare explicat. sub his fungis tale eventum erat sic: librum Chemins du Surréalisme ex bibliotheca sumpsi; hoc non feci ut picturas surreales spectem, sed quippe photographicam Tristani Tzarae Caryni, amatori Dadae, ostendere volebam.

Aurora nobis tempus obdormiscendi nuntiavit.

Has inter puellas ex somno in Elysium, Sybaren fortasse, experectus sum.

Vespere hac die (Solis) Caryn laborare debuerat. Sed nolebat -- et Mel egoque nolebamus -- ut discedeat. Igitur labori telephonice appellavit et de damno autoraedae mentita est. Euge! Lente dein caffeum bibebamus et in culina pabulati sumus.

Diem, vel reliquum diei, tranquile agebamus. The Last Unicorn spectavimus; omnes illam peliculam pulchram valde amamus. Finem peliculae, ut solemus, flevimus. postea, quod fatigati medicamentorum causa iam eramus, peliculam Prince of Darkness spectavimus. Puellae me riserunt quod semper hac pelicula terreor; sed in fine Mel nos amo prpter terrorem nostrum ridebat.

Nocte vigorem recepimus et, gutta tonicae ultima consumpta, in Rosebudem ivimus ut vodkam vilem potemus. Sed fames nos ibi invenit; dein in 5-Pointem, quod cibum pinguem desideravimus. Bonus fuit cibus horribilisque. Shayla parva erat nobis ministra. Perlonge infeliciter eam non videbamus. Temeta nobis dedit gratis.

Multa nocte domum revenimus. Somnum et primam lucem, et cum illa digressum, verebamur. Itaque...
This account has disabled anonymous posting.
If you don't have an account you can create one now.
HTML doesn't work in the subject.
More info about formatting

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Style Credit