Diem memini cum puer eram. Hac die in classe physicorum sedi cum nobis discipulis de lucis natura et structura et proprietatibus magistra docuit. Imaginem insolitam verbis suis in mente elicuit; vel immo imaginem e verbis finxi ego ipse. Res dixit nos numquam videre. Nempe cum rem spectavimus, non rem ipsam, sed lucem solam qua ab rem repercussit, vidimus. Atque praeterea hanc lucem solam videmus, solum si oculos nostros percusserit. Donec lux oculum intraverit, omnia erunt, omnia enim manebunt, nobis caeca.

Imaginem mundi dein finxi, in qua mundus, universitatas et summum omnium quae extant, nihil est nisi vacuum atrum. Res istas, quae per inanem errant et volitatnt, nihil illuminat nisi lux, lux velox illa, sed quae lux non est ipsa evidens quin in rem ullam agat. Credidi fere, vel immo iterum finxi, me hoc vacuum videre posse. Si visibus omnium aliorum exclusis, unam rem intueri possem, reliquum mundi ex conspectu meo abesset et vacuum frigidum atrumque videretur.

Talem imaginem annos in animo viginti conservabam. Hanc non teneo sicut sit veritas, sed fortasse translatio metaphysica. Sive solum sicut exemplum sit psychologiae meae. Hanc rem tamen scio aliquod significare, sed pro certo dicere nequeo. Vix etiam verbis plane explicare possum. Hic conatum mihi primum vidis. Viginti annos, et non possum melius facere.

Date: 27 June 2004 02:51 pm (UTC)From: [identity profile] nickwelp.livejournal.com
I found your page through one of the phil. communities, all of which is irrelevant. Are there any books you recomend that would be good for introducing one to latin, syntax and symatecs? I have no working knowledge of the language, so it would best be something for beginers I imagine.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
2627 28 293031 

Style Credit