Die Saturni Mel et ego amicos in diaetam novam migrare iuvavimus, quoniam, ut mos requirit, pizza cervesaque promissae sunt. Praeterea illi quoque nos migrare olim adiuvaverant. Tot erant adiutores ut sine cura esset eventum; longior garriebamus cenavimusque quam arcas et suppellectem ferebamus.

Hac nocte in tabernam nocturnam iimus. Nihil accidit insolitum. Die Solis crapulosissimi fuimus.

Amici II alii, regina getarum et p-membrana, e civitate migrant. Convivium in taberna nocturna Vogue habuerunt postremum. Aegre iam vespere sensimus, sed abesse nolebamus. Vodka epotata tertia, omnia mala evanuerunt. Spero nos eos iterum visituros, aut saltem epistulis electronicis &c. communicaturos esse. Reginam invitavimus ut cum londinium migraverimus nobiscum commorari debeat. Attamen vereor ut eam iterum videam.

Amica alia mox in urbe invisabit. Annos duos eam non videbam, et vix enim nos scribabamus. Aliena paene mihi facta est, et ego ei quoque. Amicam meam iam desidero, et spero nimis tempus nos non abalienare, et reconciliationem fieri posse.
This account has disabled anonymous posting.
If you don't have an account you can create one now.
HTML doesn't work in the subject.
More info about formatting

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
2627 28 293031 

Style Credit