Cras Mel et ego Portland tramine vehemur. Diem natalis in librariam Powells agere volebam, ita consilium itineris huius cepimus. A convivio in urbe nostra domi amicorum infeliciter aberimus, sed eas cum revenerimus invisere poterimus. Tamen -- concursatione -- amici nostri the Turn-Ons die Saturni Portlandi canent. Eis non diximus (immo, solum Jasoni, amicullo cantatoris, diximus) nos quoque Portlandi adfuturos. Itaque in spectaculo eos obrepebimus.
Traminis vehi amo. Annos paene quattuor in tramine vero non eram. Semper Mel et ego iter tale, cum rythmo rotarum in trabibus ferreis semisomno, navigationem lentam per agros herbosos vel terras silvestres montuosasque, sicut in fabula amoris, desiderabamus. Olim iter facere ferriviarium trans Europam, e Lutetia ad Turciam, in animo habemus. Berolini enim S-tramina totam per urbem vecti sumus, sed numquam iter magnum tramine fecimus (nisi ex Alexanderplatz ad Dahlemdorf, sed hoc solum horam unam duravit).
Exspectare tranquille non possumus. Igitur in Re-Barem hac nocte ibimus ut tempus perdamus. Aliter propter animi commotionem dormire haud poterimus.