Saepius sententias vanas audiebam; sententiae istae inter verbis se dicentium philosophorum stant. Dicunt se rem aliquam credere, quoniam aliter credere nequunt. Atque ut porro explicant, se dicunt non posse quod nolle nec credere nec in tali mundo, in quo talis res exstet, vivere. Itaque fidem suam vi voluntatis mutant.
Philosophia non est solacium debilibus. Investigatio est, immo debet esse, veritatis intellectionisque. Frequenter, frequentius, quod in scriptis philosophicis invenio non est conatus veritatem cognoscendi sed etiam conatus levamentum credendi. Levamentum, inquit philosophus anxius, ratione adeptus sum; ecce! solacium huius veritatis mihi. (Mihi, non meae, quod hic casus dativus bis valet.)
Exempli causa, idealismum animadvertemus. Haec doctrinam dicit omnia e menti progredi; omnia physica sunt phantasma, imagines in animo; materia est somnium inane. Quidni, inquam, fere hic veritas stat; sed fere alibi. Sed, paucam post contemplationem, de corpus philosophi istius mirari incipio. Quam ob rem talia verba philosophus dicit. Verene ita credit, aut solum credere vult? Pro certo haec verba ex ore philosophi proficisci clare videntur. Sed rationem nescio aut philosophiam pure aut solacii spem esse. Quippe philosophi permulti res mentis rebus corporis anteponunt. Exne mentis amore et corporis invidia ita idealismus progreditur? Estne philosophus adeo difformis seu debilis, vel adeo morbum odit et timet, vel caca nauseatur, ut totum mundum corporeum exstare non toleret?
Finis philosophiae est -- immo iterum dico debere esse -- veritatis scientia. Solacium eius solum est libertas ab ignorantia. Non est opinionum confirmatio blandorum. Non est venatio sententiarum quae placent et animam turbulentam permulcent. Qui timet, philosophari non debet.

no subject
Date: 3 September 2004 12:18 am (UTC)From:certe non philosophus sum autem credens de Socrate: me unum sciere, me nullum sciere.
veritas de experienta spectata est.
sed melior est jactare scientiam omnem et non veritas persequi? quo negat aut mentis aut corporis experientiam, inveniet solacium in ignorantia.
in manu tuis verba paucula mea pono.
no subject
Date: 3 September 2004 09:21 pm (UTC)From:-----
Et Socraten et Renatum Cartesium diligo. Immo, inceptiones eorum diligo. Cartesuim praecipue puto paulo post initium errare. Socraticam sententiam illam initium optimum esse opinor. Difficultas est ex eo loco in scientiam ullam certam progredi.
Contra philosophos improbos sic declamo. Quoniam, omnia putantes sese scire, verum et falsum e rebus gratis iudicant; quod eis placuit verum esse opinatur. Ignorantia pessima est haec considerata. Atque hoc est genus solacii debilissimum, quod facilissime deletur.