Amicos meos malo ebriosos esse. Poculis paucis potatis, mos maiorum, persona cottidiana, frenum ratonis dilabuntur ut animam subter fateantur nudatam. animus cultus, immo humanus, silet et pectus animalis loquitur et agit.

Horas sobrie loqui possumus, sed saepius verba cor non satis ostendunt. Raro sat longe ac sat familiariter colloquimini ut penitus et certe animas tangemus. Sed et enim facta quoque cor non funditus exprimunt. Ea, sententias expressas resque gestas ambo requiro ut amicum cognoscam et intellegam -- immos intellegere incipiam. Quod alius numquam intellegentiam totam adipisci possumus. Permulti quippe sese ignorant ipsos.

Aliquando puellam pulchram prope me in lecto dormientem intueor. Annos et amici et amantes eramus, tamen vereor ut vix eam noverim. Quis es, cogito tacite eam animadvertens. Tantum mihi dixisti, tantum ostendisti, sententias tuas secretas et opiniones et notiones communicavisti. Quales autem sunt, quae a me iam celas -- aut a te.

Itaque ebriosam eam iterum intueor, et animae aspectum videre me spero. Atque ego me ab ea, a meis omnibus, cognoscor; quod intus est extrinsecus monstrare molior.

Nunc, ut ait Horatius, est bibendum. Sed hoc tempore non bibamus pro Augusti gloria, sed pro scientia nobis, mei amici, ut nos novisse conemur.

Date: 14 October 2004 11:10 pm (UTC)From: [identity profile] jdm314.livejournal.com
Equidem hac nocte sum magis ebrius quam soleo, et cum irascor tum nauseo. Ista spero non esse indolem meum!

Date: 16 October 2004 09:24 am (UTC)From: [identity profile] jdm314.livejournal.com
Mihi porro videor allurgia quadam laborare contra alicuius generis aquam vitae tequilanam. Valde enim dilligo "margaritas," sed bis in vita mea potio me aegrum et iratum redidit. Debet igitur ad societatem Tequilanae coquendae spectare, ut opinor.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
2627 28 293031 

Style Credit