Impedimenta circum me ubique sentio, et natura eorum est inexcusabilis. Externa esse ea dico, sed --et foeda est haec veritas-- impedimenta solum in mente mea exstant. Ea repellere et superare scio, atque possum, tamen semper recuso. Itaque memet recuso. Numquam credo desideria optataque fieri posse. Consilia mea persaepe, immo persaepius, desero. Nemini etiam ea fateor, quod auxilium nec peto nec spero. Impedimenta sic sino et ipse aedifico. Aude, mihi inquam, agere. Tamen solum catenam novam manus circum meas intorqueo.
Sic fassus sum. Sic proficiam.
Sed cras. Postquam ista crapula capitifraga evanuerit.
Sic fassus sum. Sic proficiam.
Sed cras. Postquam ista crapula capitifraga evanuerit.