Ver sementiferum et labor immodicus adeo me opprimunt ut vix tempus scribendo idoneum vacaret. Tamen de doloribus aridis narrare recuso. Itaque breviter res hebdomadis alias explicabo.

Diem natalis Mellis celebravimus. In popina eius dilectissima cenavimus et domi noctem tranquillam egimus. Dona ei dedi tres: librum Sericum Anglicumque philosophiae Mencii, GURPS China, et volumen e papyro oryzae factum pedes LX longum ut in eo calligraphia scribat.

Diligenter Graecae linguae studiebam, et cottidie librum Athenaze ubique in sacco vel manu portabam. Eo conspecto, barista me rogavit utrum me putem philosophum an linguistam esse. Respondi simpliciter me velle opera Platonis, Kanti, Sartrei &c. in linguis propriis legere. Sic rogationem modestia evitavi; quoniam numquam me sobrie philosophum esse declamare possim nisi hybris animam superet.

Otiose Melli dixeram me librum L'être et le néant nusquam invenire. Hac die ipsa hunc inveni, et pretio III dollorum! Non diutius moram pati potui; quamquam libros II alios nunc lego, legere eum quoque coepi.

Lorsque j'attendais l'autobus, lisant comme d'habitude, un type m'a demandé surpris « Vous lisez français ? » J'ai répondu « Ah, ouais... » « Vous êtes américain ? » il a poursuit, mais je n'ai pas compris. Je lui ai expliqué que j'ai une mauvaise oreille; il m'a dit qu'il a un accent québecois. Pas étonnnant que je n'ai pas compis! Il a fini en disant que c'est un grand choc à voir un américain lisant Sartre en français.

Hac nocte est Re-Hab (nox a DJ baby J gesta) finalis in Re-Bare. Tristis est; nunc ubi saltabimus? Ubi British Sea Power et The Ramones ambo audiamus? Ubi tabernariae nobis pocula gratis dabunt? Mox ibo et potabo. Spero cras me non nimis crapulosum in labore futurum.
This account has disabled anonymous posting.
If you don't have an account you can create one now.
HTML doesn't work in the subject.
More info about formatting

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
262728293031 

Style Credit