PharusImber foriculas verberat et ventus stridens per rimas invadit, qui digitis captantibus conatur lampades extinguere. Breviter horresco cum flammae trepidant, sed in cella lychnae decem ardent — non omnes simul extinguuntur. Immo vero, illa ventos non regit — quam ridiculus mihi metus. Nihilominus dus lychnas movebo. Oportet semper cavere.
Olim nihil — tenebras omnino — timui. Confiteor me nunc tenebras ipsas non vereri, immo illa quae in eis semper obsidiatur ut omnem cellam obscuram, omnem noctem sine luna, omnem umbram nigram horrescem. Pusillissima lux eam fugat, sed hieme, cum diu in cella somniare debeo, clausis cum foriculis ne pluvia et frigore in febrim incidam, tum tenebrae minantur. Noctu autem pharum colo, quem, magnis coram flammis puto tutiorem omnibus templis deorum. At a principio historiam narrem.
Centurio eram cum legio ab Italia in Galliam profecta est. Ad septentriones iter fecimus, et haud procul oppido Gesoriaco hiemebamus. Galli, Morini praecipue et Atrebates, plerumque pacati et quieti. Adsueti militibus romanis erant ut hiemem tranquillam exspectaremus. Attamen rumores seditionis mox per castras volitabant. Galli ipsi cum quaestore mala sua questi sunt. Is denique praefecto nostro mandavit ut tremebundam seditionem exstirparet. Praefectus, ironiam quaestoris agnoscans, nihilominus me iussit manus XX adulescentulorum ex auxiliaribus colligere qui latrones eradicarent.
Faciliter latibulum deteximus, et brevi prolio omnes vel occidimus vel fugavimus, neque unus e numero nostro graviter vulneratus est. O tantam seditionem ! Fugitivos non persecuti sumus ; ignavi fugaces non iterum arma susciperent. Sed ducem non aderat. Crimen istius furcam merebat. Duos menses me evitavit donec eum rudo in tugurio silvestri deprehendi.
Dux latronum erat imberbis et perterritus, quem faciliter excepissem quin abfuisset soror. Ista virgo fratrem ad arma exhortata'st, gladium ei porrigens. At tremulus recusavit, ut virago gravi ense in me irrueret. Imperitam plagam elusi, dein humi iacet, cruor e pectore fluit. Lacrimis devictis frater mortem deprecabatur. Recusationes respuebat, nec removeri sinebat. Nil volui quin tristitiam finirem, ut tandem puerum miserum misericordiae causa occiderem. Eheu, virago etiam vivans, etsi mox ad inferos descensura. Oculi ardentes in me intuebantur. Voce gallica obstrepuit. Semone etsi ignoro, execratione horrui. Ad castra, ad salutem, effugi.
Primum noctu obdormire non potui. Pudor facinoris et memoria istorum oculorum puellae morientis infensorum me a quiete abalienabant. Denique fatigatione exsuperatum sopor me eripuit, at somnia conscientiae peiora me exspectabant. Sic consequebantur multae noctes ; vigil somnum precabar, somniens diem desiderabam. Et credebam me non solum in tabernaculo esse. Auscultabam — aut auscultare me imaginabar — mures sub lectulo huc illuc currentes. Mane rimas in tabernaculo exquisivi, quas vere sciebam non adesse. Nihilominus proxima nocte caseum venenatum humi posui, quod cottidie siccatiorem fieri conspiciebam. Caecae bestiolae noctu motus perpetuos pergebant. Duos igitur milites iussi mecum tabernaculum mutare. Iussum plane non intellexerunt. Clam videlicet me irrisi sunt, sin me mente insanire putassent, attamen oboedienter mihi tabernaculum suum mandaverunt. Eheu non necesse fuit milites rogare num bene dormivivssent, quod soni me secuti sunt. Malo enim somno me praebui.
Hiems saeviebat, dies obscuriores ferebat. Caelum nubilum raro lunam ostendebat. Strepitus in tenebris tabernaculi semper crescebant. Tandem vocem audire putavi — in primum sussuros incertos, exinde verba gallica seu latina ex ore barbaro sonabant. Mures caeci in lectulo ascenderunt, aliquando trans corpus meum saltaverunt. Sicut voces, quae et auribus clausis semper audiebam, passus murium quinque per lodices sentiabam, etsi sicut in integumento involutus. Loricatus tandem in lectulo iacui. Vox balbuteibat, ut semper, sed passus murium denque non sentivi. Victor obdormiebam. Confestim motus sub lodicibus. Corpus femineum ad me lapsum est. Mollitiam pectoris in bracchio sentivi, et dulcissimum unguentum ad nares attinuit — dein umorem callidum percepi et odorem cruoris cupreum.
E tabernaculo enervatus in nivem salui. Custodes taediferi ad me cucurrerunt. Dixi haesitanter aliquem intus. Faces inanitatem ostendunt. Legionis medicum propere arcessiverunt, qui dixit me febris impetu pati, ne mihi — nec legioni — dedecori esset.
Paucis diebus sub ministerio servi gessi ut convalescerem. Noctu me in tabernaculo vigilabat donec morbus decessit, id est, donec memet regere didici. In lumine lychni bene dormivi. Servus ipse nonnumquam quoque bene dormivit — attamen secretum istud nemini divulgavi. Medicus in fine me valentem dixit ut officiam repeterem. Octo fere diebus omni pavore liberatus sum. Deinde nocte sine luna iterum in tenebris lectulo circumdantibus vox acerba balbutiabat. Unaquaque nocte revenit larva. In auribus susurrabat, duris digitis me palpabat, titillabat, scabebat. In pectore aut in pedibus sedebat, umida cruore inviso. Mordebat faciem lambabat, aut per horas immota me iuxta iacebat, sine mora sermocinans. Quam grave illud corpus, quod manus meae tangere non potebant. Aderat, ubi ipsa voluit, et alias nihil inveni.
Quoniam dormire nequibam, poposci praefectum ut me in vigilias noctis disponeret. Amicitiae causa longaevae non negavit. Ita cum face ardenti moenia circumiens curas larvae meae evitabam. At silentio nocturno, nullo cum vento, profundissimis ex umbris etiam vox gallica mihi appellabat, obiurgabat, maledicebat. Mox eam fugare didici ; si tenebras cum face aggredior, larva evanescit. Lucem vere odit, fortasse timet. Remedium inveneram.
Victoria autem incerta. Magis eam lumine venabar, magis in tenebras oboriebatur, ut in fine ab una umbra ad aliam totam vigiliam properavi. Rumores per castra volabant. Abesse debui. Beneficium ultimum praefectum poposci. Nam erat pharus in scopulo super portu Gesoriaci. Illic quaesivi me disponi. Statim me dimissit, utrum familiaritatis causa an frustrationis nescio — nec curo. Summo in pharo, in flagratione nocturna sempiterna, salutem novi. Larva non audet flammis ingentibus appropinquare, neque possum vocem eius propter crepitum ligni flagrantis audire. Nemo enim vigilantius ignem colebat, nemo diligentius thesaurum lignique fomitisque implebat. Ardor ignis non solum corpus sed etiam animam refovit. Salus erat mea, et rogus istius galliae, ut credideram.
Flammis noctivigilis lentule assuefactus sum. Sonos exiguos in tenebris audiebam. Adest ! semper obsidiatur ne uno momento criminis obliviscerer. In summa turre potestatem nullam habebat, at in eius centro, in scalis quae ad thesaurum descendabant, ubique in umbris, minimis in rimis inter lateres sese celabat, susurrans, ridens, increpans.
Menses dilapsi sunt et anni. Non desiit in me e tenebris quibusvis irruere, et omnem impetum face et lychno repugnavi. Alii custodes me pro vesano habebant ; odium tenebrarum idem ac terrorem certe cognoverant, et nonnumquam me cum nemine (ut crederent) rixantem auscultaverant. Ita cum nuntius advenisset, qui mihi novum iussum ferret, suspicatus sum commilitiones eum arcessiverant. Nullius fuit momenti — praefectus Britanniae sua in provincia pharum aedificavit, et diligentia me ad custodiam commendaverat. Nuntio accepto statim ad portum profectus sum.
Infeliciter tempestatis causa brumalis tres dies in mansione demoratus sum dum procella saeviit. Tam obscurae noctes quam tenebrosa mihi cellula, et caupo mihi secundam lucernam recusavit. Haudquaquam scilicet dormivi.
Quarto die tempestatis vis omnis cecidit ut navicularius arbitraretur tempus idoneum ad navigandum esse. Mature vela dedit, et deis volentibus, ut dixit, portum Dubris ad vesperem attigeremus. Attamen paucas post horas ventus crescebat, undae assurgebant, quae navem a litore brittaniae depellerent. Valide nautae procella luctabantur, dum vesper appropinquavit et caliginosae nocti cessit. Pharum, spem ultimam, semper recedentem intuebamur, et magis flammas eius quam deos precabar.
Immanis unda navem cepit, saxis illisit. Nave confracta turbulento in fluxu imersus sum. Tabulas arripere conatus sum — frustra. Pondus saguli madidati me ad profunda traxit. Speravi me gurgitibus hauriri anteaquam corpus ad saxa aspera impelleret. Animo linquens manus sentivi me capere.
Obscurissima in nocte resupinus in harenis ad me redii. Aliquis mihi pectus verberabat, aquam e pulmonibus eluctans. Semianimis hic iacebam, donec potebam sine tussibus loqui.
— Quis me conservavit ?
— Vero, inquit vox gallica, nescis ? Me laedis.
— Quin me demersisti ?
Risit et iuxta me decubuit. Faciem mihi digiti molles tabo oblinabat, et labra cadaverosa aurem titillabat cum me responsisset.
— Nolo te necare. Aerumna tua me delectat.
~ finis ~( english translation below the cut )