—Soph. El. 103

(Occupatus eram. Hunc locum ad Kal. Martii scripsi. Spero me mox alios locos in pugillaribus dactyolgraphice exscripturum...)


Denique gravi ex morbo convalesco, in quem incidi propter virum me iuxta in theatro totam per fabulam tussientem. Anne propter miasma fabulae ipsius ? Decem annos peiorem fabulam non spectavi !

Spectaculi magister Daniel Fish ut avantgardista laudatur, sed ista fabula videtur παρῳδίαν fabulae avantgardicae esse. Multae in actis diurnis recensiones eam ut « punk » describunt, sed qui tantas ineptias exprimat punkos in comoediis televisoricis pro veros habeat. Aliae de ira feministica scribunt... neque Electra punkrockica neque feminista operi Sophoclis decet, propterea nosmet rogavimus num magister fabulam vero intellexit.

Brie Larson partes Electrae agens omnes versus monotono loquebatur, nisi verbum « no » quod semper clamavit seu cantavit. Nonnumquam microphono utebatur, aut prope amplificatorem tenebat ut feedback eliceret. Omnes in scaena semper pectus pepulerunt cum nomen Agamemnonis pronuntiaverunt, nomine Aegisthi semper spuerunt. Scaena totam per fabulam revolvebatur. Machina inerat (quae speciem habebat droidi, quod jawae conati sunt Lucio Skywalker vendere) quae interdum in actoribus et in scaenae fronte (velo albo) atramentum iaciebat. Et super scaenam zeppelin parvum volitabat.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

July 2025

M T W T F S S
 12 34 56
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031   

Style Credit