a.d. VII Kal. Iun.
Inter iter et vitam cottidianam sine consilio erro. Dies sine colore horam de hora, momentum enim de momento longo informique dilabuntur neque ullum sentio accidere. Animum in ludis vacue adverto, aut librum horas vel paulisper sumo. Sententiae alteriores evansescunt cum oriuntur. Inanitas hebeta resonat. Mundus extra geritur, sed e fenestra non despecto. Nolo proficisci neque revenire.
Nonnumquam, in via ambulans aut cottidiana agens, subito sentio me ipsum esse ; statimque agnosco quis sim et qualis, et funditus animum animamque intellegam, memet in mundo percipiam, hae sententiae omnes mihi cor percutiunt et perfodiunt. Aliquando sensus solipsismi sequitur, sed plerumque adfirmat me partem mundi et separatum esse. Heu, male sententias enodo -- neque anglice neque francogallice melius expressi (conatur enim). Cum haec ita sint...
Here domum a thermopolio ambulantem haec sententia me quassavit, et eam insolitam cognovi. Quis sit, me inquam, qui sic sentiatur ? Istius memini, at longinquum et alienum puto, hunc fraudem, hunc ignotum mea in cute insidiantem. Sensum mei ipsius amisi. Non est oblivium tam blandum quam fugitivum, sicut lectione libri boni, seu spectatione fabulae, seu ludo cum amica. Profunda est inanitas et terribilis. Et inusitata. Soleo intus intueri ; aliquatenus res externas neglego. Volo ut hic sensus sit philosophicus vel mysticus ; vereor ne e crapula oriretur.