Die Saturni Aaron et Libby nobiscum congressi sunt. Is etiam Londinium adivit, quippe evento saltationis adfuit, ea mane ferrovia ex Oxonia vecta est. Turba immanis in centro Vrbis vias obsidebat. Cursores, reclamatores, turistas, et pompam birotariorum eduardiano cum vestitu praetereuntes vidimus cum centrum pede -- necesse enim -- transivimus.

In taberna prope basilicam convenimus, The Old Bank of England nomine, quo olim mensa iuxta basilicam sita est. Opulentia intus, attamen taberna est haud aliis tabernis londiniensibus pretiosior.



De vita conloqebamus dum televioria in muris silente funus papae Francisci ostendebant. Aaron nobis schisma inter sodalitates saltationis veteris exposuit, et Libby discidium Societatis Oscar Wilde nuperrimum narravit.

Post prandium tabernam mutavimus ; tabernae vix CCLXX pedes inter se distant. The Seven Stars, anno 1602 (MMCCCLV a.u.c.) condita, conflagratione londiniensem magna non periit. delectat hodie iudices et avocatos avocatasque, e quo numero Libby. Feles tabernarius, The General nomine, ibi incolat, nigra bestia, ingens et dulcis, quae adorabile monile elizabethanum gerat.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

July 2025

M T W T F S S
 12 34 56
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031   

Style Credit