Nuper Fran apud nos primum invisit. Vinum haud pretiossissimum bibentes de variis usque ad noctem sermocinati sumus, ut solemus. Colloquium lectionem scriptionemque tetigit -- haud insolite -- ut infra exponam.
E-lectore Kindle nomine olim usa est, et nuper programma in telephono mobili habet ad libros legendos. Scio, inquit, te istas machinas respuere, tamen postquam eam in mobile addidi, sescentes libros perlegebam, cum antea raro legissem. Mel quoque interdum legit programmati Netgalley, quo domus editoriae libros ineditos mittunt recensionis causa. Codices legere scilicet mavult.
Libros electronicos omnes repudio, nisi si thesauri verborum sint, quippe eos facilius ad thermopolium et per museum praecipue ferre possum. Numquam enim fabulam electronice lego, quae in papyro edita'st ; velim codicem tangere, mulcere, olfacere quidem, et his qualitatibus editionem cuiusque libri eligo. Praeter necessitatem nihil me cogit ut librum turpi cum tegmine eligam, ad quem finem codices ipse glutinare didiceram. Ne eos quidem despecto qui eis utitur, nisi fautores ordinatrorum fanaticos immodicos contumeliosos -- et arcendos.
No solum, ut dixit Fran, telephono mobili legit sed etiam scribit ; programmati utitur ad ephemeridem scribendam. Pro certo non possum mobili sic uti : neque claviaturam (sc. cum thesauro verborum) latinam nec graecam antiquam habet, et cacodaemon Autocorrect nomine inibi insidiatur qui verba distorqueat, e.g. dictum « oderint dum metuant » mutat ut legatur « ordering dum methane ». Facilius enim sententias akkadicas componere possum -- dummodo signs veteribus babylonicis utor, neque rarioribus. Hieroglyphis aegyptiis scribere plane nequeo, etsi programma, thesaurum verborum francogallico-hieroglyphicum, habeo. Neque domi ordinatrum hierogluypa scit, quoniam programmati pretioso caret. Stilo possum lingua et signa confestim mutare et omnes litteras signa characteres muanus habet. Utilitatis igitur causa calamum requiro, idem ac αἴθησιν κατά praefero.
Notas per mobile invite exscribebam, quippe tabernae emptoribus rationes non iam dant, ut frustis papyrorum ubique non feram. Sed telephonum claviaturam perparvam habet, quam hic daemon obsidet. Ita notae nonnullae obscurissimae, sic nota (e.g.) quae legitur « crocodile/warburg/petrie(flames) ». Nam, hoc die cum Melle in thermopolio Crocidile prandi, exinde ad exhibitionem de chartulis Tarocchi apud Institutum Warburg iimus, deinde, quod horae II nobis tum vacabant anetaquam cum amicis in tabern convenimus, museum Petrie invisimus. At flammae (feliciter !) aberant. Fortasse conatus sum « flamen » exscribere ; hoc autem sacerdotis genus quoque aberat. Verisimiliter claviaturae parvitas et digiti inhabiles verbum funditus detorserunt. Quid voluerim non memini. Raro (nec numquam) idem papyro feci.
Olim amica mihi de amore et de vita consilium sapientissimum dedit, quod volebam exscribere. Credidi me paucos dies colloquii recordaturum, ut simpliciter in scheda « Quid R- dixit » exscripsi. Eheu, cum colloquebamur ad tabernam nocturnam ibamus, quo potantes saltantesque abnoctavimus. Papyro III post dies reperto, memineram quis sit R-, et quo in trivio collocuti simus, sed totius rei colloquii oblitus sum.