Studium lingua Tuscae est mihi valde inusitatum. Non est solum lingua mortua, sed ab occisore, tempore ipso, consecta est. Ubi pronomina secundae personae? Nemo scit; remota ante saecla amissa sunt.

Multa in studio sunt talia cava. Atque saepe in declinationis paradigmatibus sunt verba quae, quamquam functio eorum grammatica in sententia plane intellecta est, definitione ulla carent.

Aeque mihi insolitus est liber; propter eo, non possum iam sententiam scribo. Paginae CL primae formas verborum solas tractant. Grammatica his sequuntur. Caput Satzbau etiam a me paginas L abest. Cum linguae Aegyptiae studiebam, paucos post hebdomades scribere sententias simplices poteram.

Sed et libellus studio designatus est pulcher (vicem pugillarum codicillam vacuam emi). Aliter ac in libro, verba Tusca non translitterata per alphabeto Romano sed litteris Tuscis scribo. Ita e.g. cum de fine adjectivorum -cva (qui saepe adaequat "plenum rei X") notas refero, in loco

maθcva (maθ + -cva) völler Rauschtrank

est (NB Etruscum a dextra ad sinistram scribitur)



Videlicet isti exampli memini.

Date: 3 May 2005 11:02 pm (UTC)From: [identity profile] jdm314.livejournal.com
Casu, sola sententia Tusca quam ego scripsi erat:

FUFLUNS AIS MAΘS

Date: 4 May 2005 12:59 am (UTC)From: [identity profile] junoxxiv.livejournal.com
nunc scripta Etruriana? Hercule! quis fortis es. genus hominium de vetera Etruria secundus in anima mea. In Italia, cum libro archaelogico in manu, multa verba legi, sed non sensus magnus illorum mihi occurrit. verba sua non de arbore linguarum Indo-Europanarum et, ut apparet, etiam non satis cum Latina contendo.
quomodo studium sequeris? librum de lingua Etruriana habes? littera electronica scribendo in scripta Etruriae sunt?
si talis dona linguis donatus ut videris, forte tu mysteria stricta de ea lingua solves.
(verbum "methcua" potes estimare? quid est? si illum scripsisti, non scivi.)

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Style Credit