corpore flexibili delectabar, Rhodopeia
flexibile aeque tum, Saeva, erat tibi cor
De qua scriptum 'st pro certo, an de hac an de illa, dicere non possum. Si sit fortasse de ista, de qua consteti numquam scribere, quia tam odiosa est ut foeda sit eius memoria, vere nescio. Tamen quam ardenter ista crisabat.
Quod possum, immo me oportet dicere rei metricae pertinet. Elegi sunt mihi perdifficiles. Versus primus, hexameter, numquam mihi labor ingens videtur. Sed pentameter horas difficultatibus plenas semper sumit. Sine Gradibus mihi dulcissimis, plane inteream.
no subject
Date: 13 May 2005 04:28 pm (UTC)From:Quoque:
"an de hac, an de illa..."
"Tamen quam avide ista futuebat."
(Scilicet, apud antiquos, "futuere" est paene semper id quod vir mulieri facit, rarissime quod vir pathico, seu quod mulier viri—nisi illa tibas hic pathicus sint! Sed tibi tabo licentiam ut tamquam voce Anglica illo verbo utaris, nam si Romanius "quam avide ista futuebatur!" scribis, argumentum sententiae perids ;) )
no subject
Date: 13 May 2005 04:29 pm (UTC)From:"nisi illa tribas hic pathicus sit!"
no subject
Date: 16 May 2005 08:07 pm (UTC)From:Scio hiatum evitandum esse, et soleo evitare. Confiteor tamen me hiatum amare. Saltem --cur ignoro sed mihi placet ita-- malo hiatu uti quam elidere. Primum in loco Saevae scripseram semper, sed repetitio er syllabae (semper erat) mihi inspeciosa visa est.
futuebat/ur
Nolim eam tribadem dicere. Memini semel Martialem verbo futuo activo pro femina uti, sed QLINLB*. Verbum tamen passivum evitare velim, quod ad passivitatem haudquaquam pertinet. Itaque sententiam muto ut verbis aliis activisque utatur.
Hem, vere non glorior; inhumana erat puella ista dirissimaque.
* Quod licet Iovi... Acronomina interretis, nisi per iocum ficta, odi et arceo. Hic resistere non potui.