Hodie, immo media nocte, erit Star Wars. Itaque de nihilo alio hac die cogitare possum. Eheu, quam ob rem mane ad laborem venerim nescio; feliciter nunc parvus est labor et e fenestra imbrem pulchrum intueri possim.

Somnus difficilis erat quod expectatio intolerabilis facta est. Illas peliculas usque ab iuventute amabam. Atque numquam amor marcescit, nec in lyceo, nec in collegio nec postea. In collegio enim primum.. er... basium &c cum Melle fuit in cubile in quo erat lodicibus StarWarsensibus; etiam stormtrooperem clunes amicae texisse commemororamus. Sed digredior.

Nocte tamen de pelicula non somniavi. Loco eius de libro philosophico qui natura sensuum disceptat somniavi. Atque legere valde volui, sed seposui quod priusquam librum de opticis perlegere constitui.

Olim autem, ante the Phantom Menace, de pelicula somniaveram. In somnio, pelicula erat 'pelicula artis' ut aiunt, atra & alba. Soli duo in toto erant histriones: Kate Winslet et Jude Law. Relatio inter personas innominatas erat incerta, an essent frater sororque an amici meliores an amatores. Unam diem per frigidas vias Pragae vacuas errant, de amore et tristitia lente disceptantes. Vespere separatim domum redeunt et obdormiunt. Somnium idem tum impertiunt, in quo sunt proelia et droides et astronaves. Re vera, si talis sit pelicula, laete spectem.

Date: 18 May 2005 08:03 pm (UTC)From: [identity profile] jdm314.livejournal.com
Gaudeo te esse tantum fautorem. Utinam talem mea urbe cognoverim, nam velim hodie noctu cum amico peliculam videre. Amasia mea est illius generis quod discrepantiam inter Star Wars et Star Trek discernere omnino non possit. Neque multi amici Sicagani mihi sunt. sed vera ut confitear, Amici mei in genere "praequellas" oderunt. Talem amicum dilectationi meae obicem esse nolim. Si Seattlum habitarem, aut tu Sicagum...

Eh, quidquid id est, rectene lego primum "basium" tuum cum melle in cubiculo tuo puerili fuisse? Nesciebam enim te tam diu eam novisse. Nonnulla in tali cubili feceram ego, sed neque multa: "serius florui" ut aiunt.

Anglice quidem talia in forum publicum proferre numquam auderem, se Latine magis audax sum. Si umquam patriae nostrae Praesidem fieri voluero, haec litterae clunes meos sine dubio mordent!

Date: 18 May 2005 08:58 pm (UTC)From: [identity profile] jdm314.livejournal.com
Ah, nunc intelligo. Illa autem stramenta in mecum in universitatem tuli ;)

Quidquid id est, theatra et fastos inspiciens, mihi videtur melius peliculam crastina nocte videre quam hodierna. Fortasse minor ero fautor, sed meliore theatro videre potero.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Style Credit