Hoc scriptum est ut tractati de voluntate appendix. Tres paene hebdomades in pugillaribus algebat. Non pro certo dicere possum an mihi placeat an displiceat. Vereor ne ieiunum sit elocutione, ne argumento sit aridum. Malo scilicet res μετα φυσικα scrutari. Quae cum ita sint, nunc in ephemeridem istam appendicem ponam.

Animal re vera est funditus machina biologica. Sed et animal consciens propter mentem suam, vel sit parva (ut felis tuae) vel sit magna (ut felis meae), mechanice non agit. Nam concoctionem, incrementum, respirationem et alia sua sponte animal non regit, sed mens voluntate actiones voluntarias gerit. Haec actiones etiam corporis machinationes adficere possunt; si e.g. curro, respiratio adcelerat, si caput sub aqua teneo, respiratio cessat, &c. Non possum autem simpliciter constituere ut respirationem sistam. Spiritum comprimere possim, sed mox corpus iterum spirabit si voluntas deficerat vel sopitus fuerim et respiratio necessarie resumpserit.

Sedes conscientiae est in corpore, dux liber si non summus, huius machinae biologicae. Concedam consientiam, i.e. mentem, univeritatem impulsuum electrochemicorum esse; hic animam haudquaquam tractam. Mens e biologia sic progreditur et e mente voluntas. Cur, inquam, immo quomodo mens e biologia?

Quod verbum electrochemicum scripsi, evidenter thesaurum verborum linguae classicae deserui; Itaque, solum parvo cum pudore, verba e Scholasticis usurpabo.

Ens vivum est quod nascit vivit moritur. Officium eius est superesse. Superest pro sibi per mortis cunctationem; vescitur ne moratur. Superest pro aliis genus eius per procreationem; procreat ne genus extinguatur. Vitam herbarum praetermittamus ut sine digressione animalia mentesque eorum tractemus.

Animalia sunt enti viva quae ipsa ex se moventur. Animalia simplicissima, quae sunt ut machinae vivae, impulsubus a natura datis moventur. Motus est stimulis responsum inscium. Sed et motus superesse iuvat; animal ad cibum et a periculo moveri potest. Ita et inscienter e motu bonum capit. Animal, quod intente cibum petit, intente periculum fugit, facilius superest quam animal quod solum stimulos externos patitur. si animal cibum vidit (sentit) cibum petere potes. animal mechanicum stimulum patitur et impulsu appropinquat. Animal cum conscientia optare, aut petere aut praeterire, potest. Lea constituat ut aut insequatur aut insidiatur. Feles constituat ut aquam e poculo suo bibat aut condensationem e fenestra lambat. Philosophus constituat ut sibi coquat aut in popina edat.

Entia haec quae se moventur ut cibum adipiscantur aeque moventia periculum fugere possunt. Simplicissima a dolore se recipiunt; quae periculum sentiunt et intellegunt opportune pedem referre optant. Sensus superesse adiuvant, sed et intellectum rerum sensarum melius adiuvat quam sensus solae. Mens quae sensus interpretatur sic videlicet bonum est animali. Itaque animum simplicem vel multiplicem, aliquando simplicem in multiplicem, evolvabant animalia, perinde varie oculos alas ossa &c evolvabant: ut melius supersint. (Ut melius dicam: bona erant animalibus quae evolvabantur quod animalia cum eis supererant.)

Sic immensa post saecla mens humana. Intus iam manet mysteria ineffabilia, eius tamen origo haud est eximia.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Style Credit