Heri in taberna the Bus Stop nomine cum Anna & Jeffersone longe locuti sumus. Propter fornacem aeris multa juniperi tonicique pocula magna nobis necesse erant. De regno reginae Pharaonis Hatshepsutis auditionem parvam feci. Illam amo. Dilectissima mihi est ex omnibus praeclaris. De illa multos libros perlegi et relegi; inscriptionibus illius antiquis hieroglyphicis ardenter studebam. Olim enim in museo, nomine deleto conspecto, coram illius imagone flebile benedictionem susurravi pro eius ka.

Date: 28 May 2005 04:56 pm (UTC)From: [identity profile] jdm314.livejournal.com
Sunt qui credant eam a Manethone nominari, sed quo nomine meminisse non possum. Nisi fallor est simile huic: Amansis. Sed mirum esset Manethonem pharaonis et sub damnatione memoriae meminisse.

Nonne tibi placet fabella de reginae illius conceptione? ;)

Re: Hm=f Ds=s

Date: 28 May 2005 07:06 pm (UTC)From: [identity profile] jdm314.livejournal.com
Et similiter cum Akhenaten et Tutankhamun! Damnatio memoriae non videtur esse tam potens et efficax quam credebatur.

Illam fabellam aliquis debet peliculam pornographicam redere ;)

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Style Credit