Dum in culina laboris caffeum coxi, patronus me de migratione rogat. Colloquium ad linguas mox vertavit, quo mihi requisivit quam ob rem tot linguis studiam. Studio, responsi, ut et peregriner et legam. Itaque me consilium poposcit, quod philsophiae studere desiderat, sed metuat ut nihil intellegere possit utque nullas sententias recentes tractare possit, nisi omnia scripta ex aetate Aristotelis ad saeclum nostrum legerit. Haudquaquam, responsi, et libros quosdam principiorum cognoscendi idoneos commendavi. Etiam metuit, ut mihi dixit, cum aliis disceptare et suasi ne studium desinat. Quoniam nemo omnia simulque statimque discere potest, sed bonis cum collocutoribus non est detrimentosum, quod hiatus vel in intelligentia vel in conscientia tibi civiliter monstrant ut discas, neque ut disputatione vincat (difficle tamen est hos invenire; sed haud est secretum).

Aliquando hunc laborem non odi.

Date: 15 June 2005 01:09 pm (UTC)From: [identity profile] valerianus.livejournal.com
>"metuat ut nihil intellegere possit utque nullas sententias recentes tractare possit, nisi omnia scripta ex aetate Aristotelis ad saeclum nostrum legerit."

Nonne est sententia vetus, "Omnis philosophia Occidentalis ex adnotationibus Platoni facta est?" ;)

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
293031    

Style Credit