sive Quare dies quinque linguae Graecae non studui
Die Iovis cum Melle in cinaedorum tabernam The Crescent nomine invitatu Ursulae Androidis ivi. The Crescent est taberna in urbe improbissima, mirifice sordida et fumosior, ubi ebriosi vetusti serpunt morituri. Amicae nostrae igitur reginae eam maxime diligunt. Hac nocte Ursla fuit DJ et Jackie Hell unum e carminibus suis cantavit. Dr. Fischer quoque adfuit quem perlonge non visebamus. Largitione sua solita praeclaraque non pocula emit. Multa junipera exhausimuspotentia; tabernarii sunt liberales. Itaque bibimus cumamicis et collocuti sumus, et pornographiam mollem (ut dicitur) deridentes in televisorio spectavimus, et quoniam Usula nos amat, saltavimus. Hora tabernaria (i.e. nocte hora nona) mox advenit et omnes eiecti sunt. Sed ad convivium afterhours domi Carli cuiusdam invitati sumus et cum regina inscita, quae propter caligas novas vix ambulare potuit, iter ebrium ad potationem novam fecimus.
Labor die Veneris me peccatis meis puniebat. Atque cum domum redii statim obdormivi quod iterum consilium nocturnum habui, etsi honestius.
Nova in urbe est pinacotheca et Noel, soror
bunpohis ibi exhibitionem primam habet. Picturas, series de corvis, abstractas, in ligno et metallo cum vitreo et humo in atramento mixtis, exhibit. Bonae sunt et involutae. Fatigata autemfuit Noel sed mox, cum minus occupatissima erit facta, iterum in Mercurium nobiscum ibit. Atque, quod tales res bene intellegit, mihi promisit nos poesem discepturos.
De loco me oportet pauca verba dicere. Pinacotheca cum libraria est; me putes fortasse eam adamare. Infeliciter derideo. Infohazard est ei nomen; hoc nomen artem non decet sed etiam musicae tabernam vel thermopolium interretiale. Pauci libri in thecis insunt; ex eis multos generis crap sci-fi conspexi. Atque cum in pinacothecam introiveram, conspectum thecae libris Shadowrunensibus plenae non mihi fidem facit. Hoc autem dicto ad eventa diei Saturni vertam.
Consilium habueramus simplex: mane (immo meridie) expergisci, in popina Claire's ientare dein in taberna ludorum trans viam librum ludi personarum Call of Cthulhu reperire. nam, e diaeta hora nona discessimus et in popina ientavimus. Sed postea in taberna librum non invenimus. Itaque Mel subiecit ad tabernam comicum amici Aroni eamus. Ibi feliciter librum Dreamlands desideratum emi. Paulisper morabamur colloquentes dum intrat Jason.
Crapulosissimus fuit et cibo eguit. Cum eo in taberna cibi cervisiaeque causa ivimus. Horas de historia Victoriana disceptimus; quod historiam multam scit Mel et Jasoni ludum personarum scribere adiuvat. Peritia Mellis historica est ei inaestimabilis. Postea revenimus ut cum amicis in taberna comicum conveniremus et in popinam cum temetis iremus.
Post cenam manus dissiluit ac Mel et ego iterum in Mercurium ivi. Adfuerunt amici ibi nulli, sed longe inter nos colocuti sumus. Diu sollicitabar, quod quibusdam de rebus numquam disceptabamus. Verebar paene ne rixemus. Stulte enim aliquando ago. Horas igitur de philosophia scientiaque, de arte, de consiliis somniis desideriis disceptavimus. Vix omnino consentimus, sed satis me intellegit. Atque studium metephysicae meum non deridet, etsi physicae rationes summopere diligit.
Hora tabernaria iterum nuntiata, domum redier constituimus. In via clamorem in nos audivimus; cum ad insula finestram suspectavi, monile pilularum Mardi-grasensum me in frontem icit. Jason capite fungorum pleno telum iecerat. Corina similiter ebria nos intus invitavit. Bombay Sapphire (sine autem tonica) ministravit et paulo postea medicamen acidum vulgo nomine vetustum invenit. In atrio igitur Corinae lusimus quod sat habet crepundia librosque insolitos. Infeliciter tempus medicamen hebetaverat ut debile esset et mox evanesceret. Mane hora prima discessimus et domum aurora humida ambulavimus. Hora secunda obdormivimus.
Et requievimus die septimo.