Nimis demigrationis causa agenda sunt. Nugae igitur me temptant. Ludum computralium antiquum relictumque in rete adeptus sum. Malo ludere quam necessitates gerere. Ludus tamen est mihi dilectissimus; si plures ludi essent tales, saepius fortasse luderem. Sed partis ludorum maximae me taedet. Qua de causa hunc tam ardenter amem, nescio. Mundus ludi (D&D Dark Sun) mihi non praecipue placet. Sed rebellionem gladiatorum ducere est gaudium; dux meus non est Spartacus praeclarus, sed gladiatrix mantidanthropos (immo vero thri-kreen pugnatrix/psionicista) nomine Muffy.

Date: 24 June 2005 03:07 am (UTC)From: [identity profile] jdm314.livejournal.com
Hahahae! Re vera utrum Solem Tenebricosum amem an oderim mihi difficile dictu'st.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
293031    

Style Credit