Ad litus advenimus quod nubes caelum celabat et aer erat umidus et dulcis. Coram undis vagabamini donec truncum arboris mortui sedem fecimus. Procul piscatoribus proculque hominibus variis sedebamus ut ambo tamen separatim scriberemus. Mel penicillos calligraphicos tulerat; ut atramentum pararet aqua e mare usa est.

Nimis in undis sunt naves. Nimis in arenis ambulant homines. Vestimenta eorum colorifera amoenitatem marcidam violant. Studiose istis oculos averto.

Montes in peninsula longinqui in nimbis atris paene amittuntur. demissum est coelum ut mundum cunctum inter montes in tholo continet. Procul in septentrionibus lux aeteria nubes illuminat tamen adventum nostro in litore haud impendit. Itaque in solacium frigidum manemus tuti. Atque placidum manet mare. Si crepito navium suo in gremio sollicitetur, tranquille talibus de rebus silet. Lente murmurat et audio.

  Sempiternum scis, Mare, me venisse
  denuo auditum tacite susurrum.
  multa iam dicis mihi: quippe multos
      afueram annos.

An interesting outlook

Date: 6 July 2005 02:38 am (UTC)From: [identity profile] saffronjan.livejournal.com
I don't normally think of 'humid' as 'sweet', but perhaps with a whispering sea and some colored pencils, I'd feel differently.

A hug to Mel, with her cute little stripey stockings!

Date: 6 July 2005 03:27 am (UTC)From: [identity profile] ms-vermilion.livejournal.com
What a great picture. You should put it on a wall after you're in England to remind you of the lovely grey thing that is Puget Sound.
That pic reminds me of The Ring. Cute, though.
Je pense que nous avons mentionné dimanche. Est-ce que tu joue D&D chaque semaine?

Date: 6 July 2005 08:44 am (UTC)From: [identity profile] jdm314.livejournal.com
a) Imago!

b) Carmen! Paene idem tetrastichon abhinc multos annos scripsi et ego!

c) Adhuc vigilo. Mihi datum est munus ut sententias Aegyptias in emissionem televisificam canellae Historicae scribam. Ad 3 horam matutinam laborabam hodie. Bleh! nunc est dormiendum.

Date: 7 July 2005 03:27 am (UTC)From: [identity profile] jdm314.livejournal.com
b) Diu diu amissum est.

c) Hahahahahae! Et simile scripsi in eos: inD Hr nTr! Sed scribam magnam me esse dicere fas est, non deum ;)