Caput in libro The Sound of Greek naturas qualitatesque litterarum singularum disceptat. Tractata enim antiqua de sonitu pulchritudine earum (vel etiam insuavitate) poetica complures eruditi scripserunt. Putabantur sonitum aliquarum litterarum aut nobilem aut inhumanum, aut gratum aut ingratum, aut mollem aut asperum esse. Sigma praecipue antiquis displicebat. Sonus aures offendebat, et vultus litteram dicens contorquebatur; Pericles enim dicitur coram speculo exercuisse ut contotiones simaticas detrectaret. Poetae ut sigmam evitarent carmina asigmatica -- nullis cum sigmis -- componebant.
Sed ego sigmam amo. θαλασσα in auribus plus quam θαλαττα animam incitat. Litterae sibilentes et aspirantes sunt mihi delenimenta. Susurremus, ω Σιβυλλα, de secretis.
Sed ego sigmam amo. θαλασσα in auribus plus quam θαλαττα animam incitat. Litterae sibilentes et aspirantes sunt mihi delenimenta. Susurremus, ω Σιβυλλα, de secretis.