Die Iovis in taberna Bus Stop discos Baby J cecinit. Feralboy et groad, spiffybee et justin adfuerunt et collocuti sumus donec hora septima. Discessuri Mel et ego Shaylae obviam iimus. Illam paene non agnovi. Pinguitudine infanti amissa, minor facta est. Longior et rectior est ei coma et perspicilla gerit. Adolevit Shayla parva!
Die Veneris cucinam et atrium purgavit. Photographium feci anteaquam arcae in autocintoonerario ablatae sunt. Hac nocte convivuim amici 'bachelor party' fuit. Eheu, ebriosi Mortal Kombat luserunt.
Die Saturni purgavimus. Dein plus purgavimus. Nocte fuit Pho Bang, sed re vera non gavisus sum. Iampridem mortuum est Pho Bang. Cadaver istius interdum detergent et gaudium antiquum simulamus tamen magica iamdudum evanuerat. Pantomimus aridus manet. Tristius dictu, sed idolon inane non laudandum'st. Lugeam noctes permagnas, quaeso, neque simulacrum foedum plaudam.
Die Solis totam diem purgavimus et bona nobis ad domum amicorum tulimus. Donec hora paene nona laboravimus. In nuptiis igitur amicae adesses non pouimus. Me pudet ac paenitet; eam semper diligo amoque.
Pertacitum nuper me sentio. Haec omnia scripsi ne ephemeridem desererem. Mox, ut spero, aliquid solidius hic referram. Aliter nunc sileam.