Occupatissimus sum defatigatissimus. In pugillaribus ante hunc locus longus restat; scriptionis vix memini. Tot curae me sollicitant adeoque sunt tritae ut enumerare nolim. Altioribus de rebus cogitare haudquaquam vacabam. Vita labor facta'st sempiternus.
Omnia mutant. Me credo in medio flumine vagari. Inter domus sto interque patrias interque officia, ante vitam et novam et tenebrosam. Cum meditationis causa momentum insisto, solum egestatem cogitationis animadverto. Non somniabam. omnia ad futurum facio sed de rebus futuris non cogito. Iter solum video nec eius finem.
Scilicet haec nullis patefeci. Haec verba ipsa fortasse celabo; dum scribo iam dubito ea foris dicenda esse.
Me puto metuare sed aeque novipetentem esse. porro non possum. Itaque dierum eventa, vel ex eis quorum meminisse possum, noto.
Heu, ignavitiam arceo; palam hunc locum hic ponam. Pauca dicit.

no subject
Date: 12 August 2005 11:20 am (UTC)From:At hoc quidem dicere fas est. Si nescio quomodo te adiuvare potuero, magno cum gaudio faciam.
Ave atque vale.
no subject
Date: 14 August 2005 03:00 am (UTC)From: