Domicilio conlato, tempus paucis diebus vacabat. Tamen in subvia non possum scribere, saltem non scribo ut postea manus legi possit, et longas post dies lassitudine nequiebam sententias idoneas componere. Itaque nunc, mane et magna cum caffea, ad narrationes varias et bonas stylus denique vertit.


*       *       *


Insolite mane, saepe hora II vel III, expergiscebamur. Sic delicias nocturnas vix gustabamus. Post autem meridiem in imo tabernae tabulato cum [livejournal.com profile] bibliogothicis convenimus nosmetque iunximus. Colloquium horas duravit; infeliciter librum menstruum non legeram, sed Mel cum eis disceptavit. Intervallo de litteris etiam collocuti sumus. Videtur nos nationem nostram invenisse.

Chartulas nobis dederunt ut ad eventa invitaret e quibus unum adfuimus, convivium gothico-vampiricum ut dicitur in taberna the Devonshire Arms nomine. Peliculae sintes magno in scrinio agebatur et musica erat optima; carmina multa erant ex aevo musicae gothicae classico. Euge! Siccos post annos eluvio.

Multi adfuerunt amici novi; et collocuti sumus et porro commendati sumus. Quam celeriter ad amicitiam Londinii nos conferabamus.


*       *       *


Vicinas in municipio Newham explorabamus. Conspectu de summa autoraeda longa double-decker omnem viam omnes tabernas spectare poteramus. Verbum arabicum حلال in popinarum muris legere didici, quod credo saporem bonum significare (immo vero 'licitum').

multis e gentibus africanis asiis indicis europaeais sunt incolae Londinii orientalis; sed nisi infantibus anglophonicis vereor hoc saepius homines dividere.


*       *       *


In loco Aldgate East subviam exspectavimus. Ferrovia adventa currum introiimus quem credidimus vacuum. Sed vector inibi fuit unus: columba spadix. Credo columbam in lineam District mutare voluisse, quod in hoc loco e curru exiit.


*       *       *


Die Solis Lunaeque in Museum Britannicum ivimus. Tantum est ut solum partes paucas videre possemus. Scilicet mox et frequenter revenimus.

Primum conclavia Graeca et Romana petivimus. Gaudium et magnum et inscitum ibi me opperiebatur: exedrae rebus Lyciis plenae, e quibus Templum Nereidum et sarcophagus mihi sunt dilectissimi. In musei libraria rogavi; infeliciter librum de Lycia habet nullum. Eheu! Exspectabo donec Lutetiae librariam praecipuam invisero quae talem librum edit.

E Lycia Helladem ipsam progressi sumus. Nuper coepi fictilia Attica amare; colorem rubrem praesertim non amo sed lente picturae me pellicebant. Nunc ab eis vertere oculos nequeo! Multas inscriptiones in lapidibus legere conabar. Plerumque verba ignoro; melius Graecae studere me oportet.


BASILEUSALEXANDROS
ANEQHKETONNAON
AQHNAIHIPOLIADI


Ne mei Mellem taederet solum hanc inscriptionem Graecam in pugillaribus exscripsi (confiteor eam solam esse quam profecto intellexi).

seianti.thanunir.tlesnasa


Dein per Helladem et Italiam prae Romam in Etruriam ambulavimus. Iterum solum semel moram exscribendi causa imposui, ut nomen feminae in base sarcophagi scriberem. Tuscis relictis Romam attigimus.


HIC LOCVS CONSVLTO VACVVS


Inscriptionem Latinam exscripsi nullam. Aliquando solus cum pugillaribus per museum errabo ut omnia verba, Graeca Latina Tusca Aegyptia, transcribam. Sed antea in libraria et bibliotheca corpus in libros petam. Atque idem vult Mel de scriptis Sericis.

Mel picturas agrorum prospectuum Sericas valde amat. Die Solis dies earum exhibitionis postrema agabatur. Felicem Mellem!

Die Lunae revenimus. Primum Serica invisimus. Aera Melli dilectissima, e quibus tatuum eiius, adsunt multa. Hoc in conclave est Mel magistra et ego discipulus. Verbum solum quod potui in scriptis invenire erat 山 (mons).

Post Seres exedram the Enlightenment invenimus. Videtur ut museum au siècle des Lumières. Commorationem ibi donec die pluvia inviserimus seponemus.

Deinde ad Assyriam. Cherubim II --i.e. alati tauri anqrwpokefaloi-- aditus latus nobile tegent. Anaglypta adsunt permulta;plerumque genios proelia leonum venationem depingunt. Statuae sunt paucae sed simulacra parva Pazuzus thecam unam complent; ne ventus hoc in loco consurgat! Denique --delectabilissime-- statuellam Caprum-in-dumeto vidi quam annos visere desiderabam.

Aegyptum non invisemus donec turbae turistarum decreverit.

Date: 3 September 2005 06:08 pm (UTC)From: [identity profile] bencurthoys.livejournal.com
man i wish i could write latin.

i wish i was a lot better at reading it, too.

i look forward to seeing you at the next bibliogoth. i would like to express my deepest condolences for the loss of your mohawk, and wish you hearty welcome to the ranks of the bald.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
293031    

Style Credit