Heri (immo nudio tertio tempore dactylographiae) colloquium laborem petendi causa primum Londinii egi; primum enim fuit annos V. Sed omnia paene eis sunt eadem. Itaque de eo tacebo ne vos, O lectores, in somnium ducam. Pauca aeque verba de tonsura maesta dicere volo; cippus hesternus satis dixit.

Postqaum e colloquio discesseram Mellem inveni et constituimus e Soho fugere. Revenimus ad Russel Square ut collegium SOAS inviseremus. Mel hoc mense studia incipiet, sed tum demum aedificia oculis suis non viderat. In librariam breviter ivimus sed campum vix exploravimus quod conventiculum Buddhismi agitur. Vidimus monachum trans viam ambulare cum signum ostendebatur rubrum; putamus tali peccato animum in Frogger transmigraturum esse.

Caffeum deinde petivimus. Sperabamus frustra caffeum quod discipulos ministrat et studiis est idoneum invenisse; propter autem turistas caffea hac in vicinia sunt iniucunda et saepe pretiosa. Eheu! Puto nos Londinii solum in tabernis studere posse.

In caffeo etsi ingrato prandimus. Deinde, quoniam propinquum est, iterum Museum Britannicum invisimus. Librum, musei ductorem lingua Serica scriptum, emit Mel ut de museo scribere possit. Thesauros verborum magnos habet multos, sed nulli verba 'Etrusca' vel 'Xanqon' vel 'Septimium Severum' &c. habent. Libro empto charta inibi ut Britanniam Romanam inveniremus usi sumus. Tot scripta Latina, nec satis tempus! Dum museum claudere coepit, "solum," Melli inquam, "denuo sarcophagum unum!" Itaque sarcophagum bellis cum caelaturis ante discessum celeriter admirati sumus.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
262728293031 

Style Credit