In statione DLR (ferroviae levis Docklandsensis) cum amicis et aliis convenimus Tubewalk interessemus. Tubewalk, dehinc 'iter subviaticum' Latine, est iter super terra cursum subviae sequens, ut omnia quae de subvia manent caeca in itinere sub caelo vidi possint. Ita melius urbem participes cognoscunt.
Denique
miss_newham et
tjej ipsis obviam ivimus; mirificae sunt. Spero nos mox iterum conventuros.
Nunc ad narrationem itineris subviatici.
Beckton est omnis divisus in partes tres: quorum unam incolunt Becktonii, aliam Alpes, tertiam qui ipsorum lingua Gas Works, nostra vastitas in urbe appellitur.
E statione DLR paucam post conturbationem progressi sumus. Dux fuit incertus, sed Miss Newham codicem habebat; itaque illam puto imperatricem. Trans viam forum Adsam attigimus. Commeato e macella convecto Legio XIII Subviatores profecta est.
Scholam suam, in quo infantes docet, imperatrix ostendit. In foro publico sita est, et ei iuncta est popina Serica. In popinae fenestris chartae et Anglice et Serice scriptae pendent. Centurio
robot_mel nobis characteres explicavit; scripta characteribus simplicibus sunt, quae significat linguam mandarinam. Fere postea legationem centurio suscipet.
Iter per medii Becktonis vias fecimus. Incolas vidimus paucas nisi pueros III ad locum autoraedae longae currentes sacra biblia ferentes, et ebriosum garrulum.
Tramem in silva invenimus quae in adversum montem fert. Sicut Hannibal Alpes ascendimus. De summo monte omnem Beckton, immo omne Londinium contemplari poteramus: terras incursionibus adhuc idoneas.
Alpes (immo Alpem) fuerunt amoenae et ventosae, et silva in imo fuit umbrosa. Eis relictis in vastitatem torridam progressi sumus. aliqui e manu palabantur ut agmen stadia multa extenderetur. Per officinas fabricasque in viis adustis iter lente fecimus, donec oasem cum foris macellis tabernis invenimus. Aqua suppedita, inscita repetivimus.
Terribile dictu est iter per vastitatem. Paucae sunt incolae; diras aves vidimus super agro vetito volitare, et monstrum ignotum in dumos currere. Corpora plaustrorum e macella, et televisoriorum, etenim forni unius, in fossis iacent. Signa in saepibus nos de canibus custodibus monstrabant; hi occulti manebant. Agri sunt virgultis obsitis vel nudi cum collibus saxorum sordisque. Medio itinere organum electricum apud viam relictum invenimus; nemo autem hoc omen enodare potuit.
Porro sub solis aestu invisi contendimus, sicut Romani ad portas Carthaginis. Denique ferroviae levis stationem conspeximus. Milites nos fatigati ad finem nova vi properavimus. Prope stationem rursus vastitatem pulveratam spectavi. Signum magnum ante nova aedificia infecta titulum fert, quis dicit hunc locum invisendi gratum esse. Nemo legit quin risit.

no subject
Date: 5 September 2005 09:36 pm (UTC)From:Cute Caesar reference, btw. Did everyone who studied Latin have to read that, I wonder?
no subject
Date: 6 September 2005 09:52 am (UTC)From:no subject
Date: 5 September 2005 09:50 pm (UTC)From:no subject
Date: 5 September 2005 10:27 pm (UTC)From:no subject
Date: 6 September 2005 09:59 am (UTC)From:no subject
Date: 6 September 2005 10:33 am (UTC)From:no subject
Date: 5 September 2005 10:36 pm (UTC)From:no subject
Date: 6 September 2005 09:59 am (UTC)From:Euge!
Date: 6 September 2005 08:35 pm (UTC)From: