Aetatem ut videtur non scribebam. Pauca memorabilia accidebant, nec cottidiana nec difficilia nec cum eis sescenti querellas perscribere velim. Immo malo oblivisci.
Itaque parvis de rebus paulisper legate, o lectores, donec graviora denique cecinero.
In vicinia East Ham in foro nuper tympana audivi. Tympanistae erant III et mensam libris libellisque plenam circumdabant. Vestiti modo hippieum erant, sed vultus incogitantes et tituli librorum eas Hare Krishnas esse ostendebant. Eae, omnes e generibus europaeis, conabantur religionis Indicae proselytos facere. Nam, permultae incolae viciniae East Ham sun e generibus Indicis -- et sunt Muhametistae.
Alia die in Stratford eramus. Tonitrum audivimus et statim pluere coepit. Tantus fuit imber ut omnes in viis sub velis et in ostiis perfugium petiverunt. Dimidiam horae partem nemo in viam reddire potuit. Solum fori umbratici Stratford Shopping Centre est sub via -- mox cloacae in pavimento impeditae erant et aqua forum inundavit. Vigiles portas clauserunt et turba tumultuosa apud muros congregabatur donec imber levior factus est. Utinam prope thermopolium perfugium inveniremus! Tam longe et graviter aqua de caelo fundebat ut crederem Deum pactum cum Noae rupisse.

A little confused
Date: 24 September 2005 03:36 pm (UTC)From:Re: A little confused
Date: 25 September 2005 08:15 am (UTC)From: