Londinii etiam non sentio me habitare. Ingens est urbs et partes solum perpaucas exploravi. Scilicet sine mercede pecuniam sicut avari reservamus; domi igitur manemus ut urbem infeliciter ignoremus.

Omnia mihi sunt insolita; immo insolitiora enim quam credideram. Omnia igitur debeo cognoscere intellegereque ne barbarum agam. Vocem quidem meam non audio quin asperitas aures offendit. Porro colloquium μεν εν Βριταννιαι... δε εν Αμερικαι... nimis tempus consumit. Malo de Londiniensibus aut vero de rebus aliis colloqui. Nam, novos amicos habemus cum quibus res iucundas gravesque disceptare possumus, sed paupertas saepius nos abalienat. Itaque in atrio nobis ludo computralio ludimus.

Exploraremus, explorem, sed vectura ipsa est pretiosa. Delenimenta Newhamensia vereor pauca esse. Fortasse numerica cum camera obscura per vias vagabor ut architecturae vetustae et insolitorum picturas faciam.

His dictis, consilium crastinum est divinum et spero me narrationem iucundiorem ex eo tracturum.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
262728293031 

Style Credit