Quod e fenestra subviae (super terram saepe vehitur) sepulchretum in Leytonstone vicinia conspexeramus, hodie invisere constituimus. Monumenta multa sunt male sarta, sic amoenitas lugubris amplificatur. Quam mihi ruina cor tangit! Picturas furtim multas fecit. Nuper de fama et oblivione cogitabam. Nunc scriptum desino ut has sententias sequar. Lumine igitur nec atramento pulchritudinem loci ostendam.





















