Quam ingens est mundus. Mundum non solum dico terram nostram esse, sed etiam omnia: terram et stellas et galaxes et omnia quae comprehendunt. Nam, te iubeo, care lector, stellas animadvertere; tanta est stella ardens. Quot stelis galaxis repletur. Tantae quoque sunt nebulae pulvis nitantes, stellarum et cadavera et genetrices. Tanta inter stellas, tantaque inter galaxes est magnitudo inanitatis. Nam te porro iubeo hominem considerare; tantulus videtur homo, caecus paene, humilis.
Complures tamen e gentibus humanis, e nobis immo, famam captant. Atque in fama immortalitatem quaerent. Liquida est autem fama. Rumor volat, sed aeque evolat. Hodie nomen quicquam est in ore populi, cras fere subito ad aeternum in oblivionem cadet; aut manet nomen et per saecla innumerabilia canitur.
Quatenus potest fama memoriam tenere? Divum Iulium consideramus. Praeclarus est nunc; olim erat; olim, ut impune putemus, erit. Scilicet ille est magnus e praeclarissimis Romanis. Adhuc illius vitas noscimus. Libros illius adhuc legimus, discipuli attente eis student. Libros de rebus illius gestis adhuc historici scribunt. Verisimiliter memoria Caesaris aetates permanebit. Sed quatenus?
Ponamus famae Caesaris homines semper memores futuros. Sic omni in aetate humana nomen Caesaris propagabitur. Ubi erunt homines, quo vagabuntur, cum eis ibit memoria Divi Iulii. Fortasse enim ibit ultra homines. Philosophi clari, e.g. Lucretius vetustus et Sagan recens, dicunt in terris aliis longinquisque animalia sapientia velut nos vel sapientiora habitare. Olim, si eis obviam ierimus, eis de Caesare fortasse loquemur. Audientne? Potestne fama Caesaris totum per mundum permanere?
Sed fama Caesaris, an infinita an terrena, haud est solacium reliquo e nobis. Qui fama careat iam memoriam sperat. Cuius gentes obliviscentur petit memoriam patriae. Quem fama numquam fovit vult memoriam inter familiam amicosque manere. Sed et memoria enim marcescit. Tot sepulchra ruinosa et neglecta nuper videbam: quorum monumenta deciderunt, inscriptiones tempore deletae sunt, humus sepulchri et lapis arbore necrophago fissi sunt.
Itaque ut oblivioni adversamur, gentem humanam vigere volumus, e terra navigare et aliis sub solibus colonias deducere. Ita credimus nos omnes partem immortalitatis habituros.
Nihil tamen permanet. Lapides in pulvem collabuntur, ferrum fit ferrugo, homines sideraque moruntur. Philosophi enim et pontifices dicunt mundum olim finiturum. Sit fines ardore aut frigore, nihil supersit.
Fortasse immortalitas nobis requiret deos immortales. Si dei nos spectant nosque curant, memoria nostri numquam evanescet. Si autem deo non habemus, deos non credimus, scientia nostra est soter solus. Narrationum II sic recordor. Fabulam de monacho Buddhisto, qui credidit mundum mox finiturum, audivi. Scriptura sacra igitur in lapidibus sculpere coepit ut exitium mundi imbribus flammeis supersint. Similiter de physicistis audivi, qui ponunt radium energiae mitti posse ut Magnum Compressum superet et in novum Magnum Fragorem progredatur. Quam furialiter captamus.

no subject
Date: 21 October 2005 11:44 pm (UTC)From:no subject
Date: 22 October 2005 03:55 pm (UTC)From: