Umquamne de carmine legisti ut inveneres carmen significationem aliam quam credideras habere? Scrupula res est et difficilis. Nempe carminis scriptor melius, immo optime, scit carmen*, itaque sententiae auctoris non contradicendae sunt**. Tamen musicae voluptas est subiectiva; auditor omnis sententias suas per musicam elicit. Sic stultus odi quoi "nemo," inquunt, "hoc carmen intellegit nisi ego." Semper "nonne," respondeo, "intellegit musicus?"

Sed digredior.

Heri otiose in rete situm gregis (unius e mies dilectissimis) inveni. Ad paginam Alborum navigavi et unum eligi. Vinculum carminis cuiuspiam historiae conspexi et insciter pulsavi. Scriptor inspirationem narravit: historia est e vita senis cui olim obviam ivit. Alia funditus fuerunt eventa quam credidissem. Nunc de carmine aliter cogitare debeo; tamen interpretationem meam malui.

Quod carmen deicere nego, quoniam oblivisci spero. Utinam possim! Vereor ne semper memor istorum verborum casu lectorum sim.

-------

* ad inferas, postmodernisme! Auctor scit opus suum.
** contradicere casu ablativo uti solet, nisi apud Ciceronem quo verbum transitivum (cum acc.) agitur.

contradicere

Date: 2 December 2005 05:06 pm (UTC)From: (Anonymous)
Plerumque potius cum casu dativo adhibetur sed nonnumquam cum obiecto accusativo neutrius generis. Attamen nihil soloecismi invenio apud illud tuum: 'sententiae auctoris non contradicendae sunt,' fortasse quod eodem sermone patrio utor ac tu. Obiter abs te petere cupiam ubi in operibus Ciceronis exempla reperiantur huius usus. (Lewis et Short p.452-453)

vale

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Page Summary

Style Credit