Die Iovis labor mihi porrectus est, mox rescissus (feliciter anteaquam subviam attigeram), dein vespere novus porrectus est. Simplicem esse laborem mihi dixit administra: arcae ferendae sunt. Heu, pecunia egeo itaque labor ullus me placet, et porro exercitatio corporis est bona. Ita opus accepi.
Societatis nomen mihi dixit ALM London esse. Cum die Veneris adveni, cognovi litteras Archives Libraries Museums significare. Arcae eorum, paucae enim numero, libellos continebant, qui ad conventiculum magistrorum destinabantur. Atque conventiculum die Saturni Solisque aget in armamentario Turris Londiniensis! Arcas in autoraedam onerariam posuimus et taxi ad turrem vecti sumus.
Arcas et sellas paucas tulimus et libellos in mensis posuimus; sic totus labor. Atque mihi coxerunt theam!

Procul a turre apud locum subviae

Si meliorem machinam photographicam haberem, statuam Neptuni in summo aedificio videres