Cum de antiquis scribere constituissem, hoc etsi nullius momenti narro.

Hodie mane (immo mane asotis, i.e. post meridiem) experrecti sumus Mel et ego. Ientaculum magnum coxi, et simul, quod memoria animam tetigit, discum florilegii Jazzi cecini.

Aestate inter annos scholasticos iam in oppido collegi cum amiculla habitabam. Taedium fugentes nocte dieis Veneris omni ad Seattlem vecti sumus ut cum amicis demorabamur. Aliquando apud amicam hispanam dormiebam, et nos et amici qui urbem eandem habitabant. Abnoctare solebamus, quod liquorem et tabernas nocturnas vespere petebamus. Hispana autem mane cum sole expergisci solebat. Dum lente singuli e lectulis nos trahebamus ut caffeam, elixirium vitae, in cucina adipiscebamur, hispana jazz in machina radiophonica canebat et ientaculum ingente parabat. Semper ex hac aetate diem Solis talem desiderabam.

Date: 15 January 2006 09:52 pm (UTC)From: [identity profile] gasterea.livejournal.com
Callide scripsisti - omnia statim mihi visa sunt. Tam serenum diei Solis initium vere donum deorum gratissimum est.
Ego autem solum nugas ridiculas tibi possum conferre - heri de vocabulo ientaculi somniavi et vocabulis gallicis (seu Francorum melius dicam?) ei cognatis. Mala conscientia mea causa huius somnii fuit, credo, nam, eheu, nimis longe studiis meis latinis haud vacavi.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Style Credit