Petimus omnes pulchritudinem desideramusque pulchros esse. Nemo paene sine adrogantia se putat profecto pulchrum. Et homines praeclari, quorum fama est saepe for a, dubitant se esse pulchros, aut verecundiae aut sollicitationis causa. Scilicet omnes non putamus hos esse pulchros; de gustibus autem non disputandum. Certe et sunt praeclari deformes. Illos autem indole nec vultu aesimamus. Aliquando deformitatem viri magni canimus. Socraten e.g. sapientia et deformitate celebramus.

Image hosting by Photobucket

Tamen praeclaros malumus pulchros, vel bellos, vel saltem non deformes esse. socratis enim imagines vidi quae vultum bellum nobilemque, decoram caesariem, nasum aquilinum, corpus lacertosum depingunt.

Image hosting by Photobucket
Rarae sunt. homines libenter virum deformem et praeclarem accipere possunt. Historia magnos viros non requirat pulchros esse. Catullus de Caesare scripsit

Nil nimium studeo, Caesar, tibi uelle placere,
   nec scire utrum sis albus an ater homo.

sed non credo illum talem secundum versum similiter ad feminam scripsisse. Nec magnos nobiscum requiramus formosos, ut eloquenter exprimit Archilochus:

ου φιλεω μεγαν στρατεγον ουδε διαπεπλιγμενον
ουδε βοστρυχοισι ψαυρον ουδ' υπεξυπημενον
αλλα μοι σμικρος τις ειη και περι κνημας ιδειν
ροικος ασφαλεως βεβηκως ποσσι καρδιης πλεως

Per musei atria properavi philosophos pictos, apostolos saxeos sanctos ligneos quaeritans. Vultus eorum sunt saepe asperi -- nobiles pro certo sed numquam venusti (nisi imaginibus S. Sebastiani homoeroticis, quibus hic tractatus non appertinet). Qui sunt pulchri sunt iuvenes vle angeli. Atque hi androgyni videntur, et masculinum et femininum, sive inter sexubus. Femineis dulcibus corpus iuvenis virile fit formosum.

Quoniam pulchritudinem opus (an onus?) femineum putatur. Feminae igitur pulchritudinem celebramus; viri clari solum nec spernamus nec requirimus. Scilicet sunt viri qui artificem iubent imaginem facere qua vultus formosior quam sincerus depingitur, sed hi iubent suo tumore iactationeque; haud est necesse. Vir, pulcher annon, gravitatem requirit. Requirit aut cum aut sine gravitate, pulchritudinem femina. Pulchrorum verorum historia obliviscet; sed pulchrarum meminisse vult vel debet. Exemplar pulchritudins femineae est Cleopatra: femina carnis facta. Exemplar pulchritudinis masculinae est Michaelangeli statua David: marmor iners.

Iterum Helenam sperno, quod de feminis veris nec fictis dicam immo dicere debeo. Sic in museo de exemplis mentem agitavi et III statim excogitavi: Reginam Cleopatram VII (ut supra), Aspasian doctam et Sappho "Musa decima". Nam, imagines earum non habemus perfectas. Faciem Sapphus prorsus ignoramus. Est statua Aspasiae dubia, et sunt simulacra Cleopatrae varia quae eandem feminam depingere non videntur. Umbrosi tamen vultus gustos temporibus mutantes resistant. Semper sunt pulchriores quam feminae vivaque visaque, quod omnes in sua mente imagines illarum aedificant venustas.

Erantne re vera pulchrae? Cleopatra dicitur non corpore sed voce urbanitate elegantia pulchram esse. Auctores Sapphum 'pulchram' nominabant, sed porro dicabant pulchram verbis illae nec speciei alludere. Ovidius haec verba in ore poetriae ponit:

si mihi difficilis formam natura negavit,
ingenio formae damna repende meae.
sum brevis. at nomen, quod terras impleat omnes,
est mihi: mensuram nominis ipsa fero.
candida si non sum, placuit Cepheia Perseo
Andromede patriae fusca colore suae.
et variis albae iunguntur saepe columbae
et niger a viridi turtur amatur ave.
si nisi quae facie poterit te digna videri,
nulla futura tua est, nulla futura tua est!

Sculptor tamen illam velit sic:

Image hosting by Photobucket

Feminas illustres propter mentem ingentem, propter indolem, propter cultum vim peritiam diligimus. Callidae erant, sollertes et astutae; sic illarum memini. Animi ingenium sollertia hominem bellam videri haud dubio potest. Malum autem est inaequalitatas; vere, mihi videtur, mentem animadvertere, animum laudare velimus. Etsi scriptores antiqui mentem cuiusdam feminae canimus, historia vulgaris corpus laudat.


Κ Ο Λ Ο Φ Ω Ν · περι των νυν καλων

Cum imaginibus photographicis hodierni homines belli possunt solum corpore pulchri esse, quod imagines vidimus perfectas. Sed aeque gustus mutantes pulchritudinem ab eis desciscere possint.

Image hosting by Photobucket

Marilyn Monroe est exemplar pulchritudinis recens; intellegens et perita dicitur, sed haec non sunt fama eius maxima. Feminae cum auctoritate--cum non sunt bellae--masculinae appellantur et nonnumquam speciei irridentur. Magistratae videlicet multae sunt anus; haas accepimus gravitate matronae vel benevolentia aviae.

Image hosting by Photobucket

Brad Pitt est exemplar hodiernum masculinum, sed antea (c. decem abhinc annos) iam fuit Tom Cruise, et iterum fortasse gustus vulgares novo favebunt. Et forma nec mente eos canimus.

Corpus superavit; quoniam corpus nunc magis quam mens diligitur. Atque inaequalitas decrescere coepit, sed et pertinaciter iam manet. O tempora! &c.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Style Credit