Denique consilia florescunt. Heri diem cum amicis potationis colloquiorumque plenam egimus. De taberna in tabernam ivimus et gavisi sumus. Sed paenultima in taberna tam pueriliter socii quidam ludebant ut tres e nobis fugarent. Itaque exploratores tabernas alias, plerumque a getis nostris ignotas, investigati sumus. unam invenimus idoneam; mox spero nos coniurationem foturos esse. Sed plus de hoc alias...

Tot nuper picturas faciebam ut denique statuerem photomachinam numericam novam emere. Vetusta nunc tudium imagines faciendi crescit, et seponere non possum. Utinam calamus inflammationem animi aequam sentiat! Vere autem credo imagines scriptionem adiuvaturas. Porro velim historias illustratus scribere. Historiam enim unam in mente sic quindecim annos agitabam. Multae insut personae, et non possum in urbe eam 'narrare'. Consilium tamen novum et callidum excogitavi ut 'actores' colligerem. Antea erunt consilia alia, coetus artificum histrionumque. Sed plus de hoc alias.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Style Credit