Suntne vere principia?
Unde exstant principia? Quae sunt vere principia, quaeso, si enim principia vere sunt, aut vera sunt.
Si principium quodam est verum et de natura aliquod (i.e. sive partem sive rationem mundi) describat vel explicit, utrum est hoc principium res vera? an est simpliciter sententia a nobis facta quae partem intellectionis nostrae definit?
Et verbis et notionibus mundum definimus, et partimus. Principia valent sed non in principio, i.e. ante aliquod, stant. Non est partum mundi ordo dignitatis. ουκ εν τωι κοσμωι αξιομα, ουχ η αξιομα η του κοσμου. η ταξις των νοηματον εστιν ο των ανθρωπων πονος.
Physicistae tamen materiam primam investigant. Si 'principium' materiae sit basis simplex, quomodo explicatur? Nam, nego rem aliam rem aliam requirere. Vere, si mundus totus esset solus atomus unus, mundus etiam esset. Ineffabile, et incomprehensibile (non solum quia nemo adesset ut intellegat), sed saltem esset. Solam non possumus rem ipsam intellegere. Rem aliquam non intellegemus nisi eam cum re alia comparemus. E.g. non intellego sedile nisi intellego clunes meos.
Quis possit apperceptionem explicare? Possumus definire (ut verbum, ut notionem), sed tibi dicere nequeo essentiam meam, principium animi, sic sentiri. Respondas fere nos ambo homines esse, ita nos sensus commune hominis essendi habere. Sed hi sensus sunt subiectivi; non possum adfirmare nos eodem modo sentire. Atque porro ego non sum tu. Alias enim essentias profecto ignoremus; me esse sentio, sed te esse sentire non possum. Rei igitur aliae, rei cuiuspiam esse non sentio. Quid est essentia vespertillonem essendi? Quid autem est essentia rei cuiusdam essendi? Non possum tibi dicere!
Tamen non possum me quidem ipsum intellegere nisi me considero prope rem aliam, vel hominem alium. Hoc gravitatem philosophicam ad tritum amatoris dictum det: ‘sine te, nihil sum’.